216.
tre occisus est. Tum Maximinus primus è corpore militari, & nondum Senator, ab exercitu, sine Senatus decreto Augustus est dictus, filio sibimet in participatum Imperii dato. Admiranda vsus astutia, milites non virtute, sed praemiis & lucris sibi conciliauit, ac venationibus legiones exercens. Interim tamen in omnes tam crudelis, praesertim in nobiles, vt crudelius in terris animal esse non diceretur. Alios enim in crucẽ sustulit, alios animalibus inclusos necauit, alios feris obiecit, alios fustibus elisit, nullo respectu dignitatis habito. Vnde Cyclops, Busyris, Chiron, Phalaris, Typhon, & Giges ab omnibus est cognominatus. Omnes generis sui conscios, ignobilitatis causa tegendae interfecit, etiam amicos qui saepe ei misericordiae ac pietatis causa aliquid donauerant. Sic voluit Barbaricam humilitatem violentia & crudelitate tegere, & imperium suum saeuitia tueri. Tantùm viribus suis fidebat, vt se non vinci posse existimaret. Plures ob id in eum factae sunt coniurationes, sed detectae, crudelia supplicia ducibus attulerunt. Deinde in Germaniam cum omni exercitu, maximóq; apparatu transiit, ibíq; crudelitatem ferro, flammis, populatione exercuit. Germania deuicta, Sarmatis quoque bellum inferre parauit, cupiens vsque ad Oceanum Septentrionales partes in Romanam ditionem redigere. Sed cùm comperisset se cum filio à Senatu hostes iudicatos esse, & Maximum cum exercitu contra se missum, vehementiùs saeuiens, Italiam ingressus est, ac deinde Aquileiam contendit, eámque obsidione cinxit. Sed cùm exercitus eius fame laboraret, vrgeretúrque in dies magis, Ducésque aliquos trucidasset, in odium exercitus veniens, vnà cum filio suo in castris, quiescens in tentorio trucidatus est. Horum capita hastis suffixa, & Aquileiensibus ostensa, Romam missa sunt, quae in Campo Martio insultante populo exusta sunt, cadauera missa in prosluentem. Talem exitum sortitus est Maximinus crudelis, iam sexagenario maior, & cùm triennio Imperasset cum filio suo. Fuit autem virili forma decorus, moribus agrestis, proteruus atque superbus, corpore procerus, ita vt corporis proceritate, candore atque oculorum magnitudine omnes excelleret. Tantae etiam voracitatis, vt vno die
XL
. libras carnis, vel vt Cordus dicit,
LX
. ederit, Amphoram autem Capitolinam vini biberit.
Numum percussit, cuius altera pars triumphum continet. Impe-