Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

210.

posset. Nomen eius iubente Senatu erasum, dictúsque est Tiberinus Tractitius & Impurus, quòd solus omnium principum tractus esset. Vixit Annis XVI . Imperauit Annis II. & VII . mensibus. Alii quatuor, alii sex Imperium eum occupasse scribunt. Atque hic finis fuit Antoninorum nomini.
   In posteriore parte Numismatis huius, est templum Heliogabali numinis, quod Imperator Heliogabalus in Palatino monte, in quo prius Orci Aedes fuit, construxit, in quo non modò Romanorum sacra, sed & Iudaeorum & Christianorum etiam transferre studiosè curauit. Templum autem hoc in honorem Heliogabali, Dei peregri ni, cuius sacerdos Heliogabalus fuerat, extruxit, quem Deum maximè indigenae Phoenicum colunt, templúmque illi maximum constructum habent auro argentóque plurimo, ac lapidum eleganti magnificentia exornatum, nec folùm Indigenae Deum illum venerantur, sed vicini quoque Satrapae, ac Reges Barbari certatim quotannis splendida offerunt munera. Simulacrum verò nullum Graeco aut Romano more manufactum, ad eius Dei similitudinem: sed lapis est maximus, ab imo rotundus, & sensim fastigiatus, propemodum ad Coni figuram. niger est lapidi color, quem & iactant caelitus decidisse. Eminent in lapide quaedam, formae’q; nonnullae visuntur, ac Solis imaginem illam esse affirmant, minimè humano artificio fabrefactam.
Figure
Type: drawing

    IVLIA MOESA siue VARIA ab Emoesa vrbe Phoeniciae, soror Iuliae vxoris Seueri Imperatoris, auia Heliogabali. Haec viuente sorore, multos annos in aula Imperatoris vixit Seuero & Antonino principibus. Sed post mortem Bassiani ex aulica domo, per su-
o 4 perb

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer