Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

207.

cisis, partim fugatis: abscissumque vtriusque caput, ad Antoninum perlatum est, cùm anno & amplius imperasset. Sic periit Macrinus, homo fastuosus, arrogans & sanguinarius, qui homines viuos parietibus inclusit, adulterii reos simul viuos incendit, Milites saepe variis cruciatibus affecit, & suppliciis seruilibus puniuit. In domesticos tam ferus & crudelis, vt serui sui non Macrinum, sed Macellinum illum dicerent, quòd macelli specie domus sua cruentaretur.
    IN NVMISMATIS huius parte altera, Imperator cum filio, ambo loricati, paludati, & ocreati, sinistra sceptrum gerentes, dextra gestus, quasi ad milites cõcionem habituri, adparent. In quorum con spectum milites loricati, signa ferentes militaria videntur. Ad pedes militum iacet captiuus humi, manibus post tergum ligatis, cum inscriptione: PONTIF. TR. P. III. COS. III. S. C .
    DIADVMENVS ex Macrino, & Numia Celsa natus. Dictus Diadumenus, quòd cùm nasceretur, diadema Triuiae in capite haberet. Hunc cum patre Opilio Macrino Imperatorem dixit exercitus, occiso Bassiano, factione Macriniana. Nihil habet vita memorabile, nisi quòd Antoninus est dictus, & quòd ei stupenda omnia sunt facta Imperii non diuturni, vt euenit. Nam cùm primùm innotuit per legiones, occisum esse Bassianum, ingens moeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in Rep.non haberent, existimantium, quòd cum eo Romanum Imperium esset periturum. Id vbi Macrino Imperatoriiam nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter Duces, exercitus inclinaret, statim concionem parari iussit, filiúmque suum hunc puerum Antoninum appellauit. Haud multò pòst apud Antiochiam Moneta Antonini Diadumeni percussa est, Macrini vsque ad iussum Senatus delata est. Missae etiam ad Senatum literae, quibus nomen Antonini indicatum est. Quare etiam Senatus Imperium id libenter recepisse dicitur, quamuis alii Antonini Caracallae odio id factum esse putent. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flauo, nigris oculis, naso diducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatiore. Cum patre simul captus & interfectus est. Voluerunt quidam Diadumenum seruare, cùm Macrinum occiderent, sed quidam cubicularius protulit epistolas Diadumeni, quibus significabatur, quanta futura in illo erat crudelitas. Ideò necatus est.
In

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer