Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

198.

tannia, ad eam sedandam cum ambobus filiis, expeditionem eduxit: licet iam decrepitus, & articulari morbo vexaretur, magna tamẽ animi virtute est eos aggressus. Ac subactis Barbaris, senex morbo in Britannia consumptus est, Anno aetatis LXXXIX . Imperii XVIII . Cuius cineres ex Eboraco in loculo aureo aduecti Romam, in sepulcrum Antonianorum sunt conditi. Vir fuit decorus, promissa barba, cano capite & crispo, vultu venerandus, canorus voce, bellicosus, liberalis, literatus, ac insignis Mathematicus, & doctrinae nimis cupidus.
   Numisma quoddam ex aere huius Imperatoris vidi, cuius posterius latus cognoscere nequiui, nisi quòd multae ordine dispositae columnae apparebãt, adeò vetustate & longo vsu erat detritum. Quantum verò opinione auguror, Septizonium fuit, eò quòd eam molem Seuerus excitauit. Fuit autem Septizonium, magna moles quaedam quadrata, qua septem cingulis, id est, columnarum Corinthiacarum ordinibus inuicem superimpositis, in modum quatuor porticuum ambitur. Intra illas columnas moles ex quadratis lapidibus assurgit, qua in altum magis magisque contrahitur atque acuitur, pyramidis aut obelisci more. In summo Regum, vel Imperatorum condebantur cineres. Aliqui appellarunt etiam Septodium, quasi septem concurrerent viae, & nonnulli, Septisolium, a septem solariis. De septem autem columnarum serie, tres adhucdum visuntur, vna alteri superimposita. Integra series illa est, quae Eurum spectat, in cuius prima secundáque parte supersunt columnae octo, in tertia sex. In huius Zophoro inscriptio haec, quamuis truncata, habetur: C. TRIB. POT. VI. COS . fortunatissimus nobilissimúsque.
Figure
Type: drawing

    ALIA NVMISMATA Seueri Imperatoris, quorum altera pars imaginem eius supra positam, cum eadem inscriptione continet.
n 2 ALIVM
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer