Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

193.

foribus templi est ara, in cuius basi duo sunt augurales pulli, farinam colligentes, super illos est imago viri, cum aliis ornamentis compositis ex frondium lìgaturìs. Ad dextrum arae latus Imperator loricatus & galeatus consistit, dextra schedam tenẽs, à cuius tergo duo videntur milites galeati. Laeuo arae lateri sacerdos palliatus sinistra schedam tenens, dextra pateram in ara sacrificaturus, assistit: à cuius tergo duo milites loricatì nudatis capitibus conspiciuntur, sine inscriptione.
Figure
Type: drawing

    MALLIA SCANTILLA vxor Didii Iuliani Imperatoris. Ab hac persuasus Iulianus, Imperium suscepit, ac posteà à Senatu Augusta est appellata.
    DIDIA CLARA Iuliani ex Mallia Scantilla filia, Cornelio repentino in coniugium tradita, Augustáque nominata. Post patris interitum, nomen est abrogatum, sed concessum patrimonium.
Figure
Type: drawing

    PESCENNIVS NIGER ex patre Annio Fusco, matre Lampridia natus, mediocriter eruditus, moribus ferox, di-
uitiis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer