Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

184.

Figure
Type: drawing

    AVIDIVS CASSIVS , in Oriente M. Antonino cum Marcomannis triennio bellum gerente, rebellauit, séque Imperatorem appellauit, suggerente Faustina, mariti valetudinem suspectam habente, velut alii tradunt, ementita morte Antonini. Sed hic statim à Senatu hostis est iudicatus, bona eius proscripta, & in aerarium publicum sunt relata: quoniam in priuatum aerarium Antoninus congeri noluit, statímq; interfectus est. Caput eius allatum Antonino, quod tamen humari iussit, è nihilo laetatus, dicens, se voluisse sine Senatorio sanguine Imperium transigere.
   Numisma fecit: in cuius altero latere ara, in qua ignis conspicitur. Imperator & alius quidam, ambo togati, arae adstantes, dextras iungunt, à quorum tergo milites signa militaria ferentes, cernuntur, cum inscriptione: FIDES MILITVM .
Figure
Type: drawing

    L. AELIVS AVRELIVS COMMODVS ANTONINVS , ex M. Antonino Philosopho, & Faustina, pridie Cal. Septembris, patre patruóque Coss. natus est. Postquàm illius aetas doctrinae capax fuit, à patre optimis praeceptoribus erudiendus traditus est. Sed tantorum virorum conatus ni-
l 3 hil
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer