Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

183.

Scurras, Praestigiatores, & id genus innumera mancipia, cum quibus in villa sua absque omni reuerentia insaniuit. Quòd peperisse clandestinas interipsum, & Marcum simultates, rumor erat. Vnde quibusdam suspicio fuit Lucium veneno interiisse: cùm apoplexia correptus, in vehiculo sedens cum fratre, apud Altinum inter Veronam & Concordiam iter faciens, periit, cùm triduo mutus vixisset post sanguinis detractionem, cùm exbello Germanico vterque redirent. Vixit autem annis XLII . Imperauit cum fratre annis XI . In sepulcro Adriani sepultus est, vbi Caesar pater eius naturalis conditus erat cum huiusmodi inscriptione: IMP. CAES. L. AVRELIO VERO AVG. ARMENIC. MEDIC. PARTHIC. PON. MAX. TRIB. POT. VII. IMP. V. GOS. III. PP .
   Huius Numismatale est: Imperator loricatus & paludatus, dextra labarum, sinistra sceptrum tenens, conspicitur: ei à dextra adsistit victoria alata, manu dextra coronam Imperatori impositura, sinistra ramum palmae gerens. A sinistro Imperatoris latere, alia est victoria, trophaeum de prouinciis deuictis illi offerens. Ad pedes Impe ratoris duo supplices, alter Germanus, alter Parthicus adparent, cum nulla inscriptione.
Figure
Type: drawing

    LVCILLA M. Antonini, & Faustinae maxima natu filia, soror Commodi. Hanc pater L. Vero primùm despondit, quo defuncto, Claudio Pompeiano in matrimonium tradidit.
AVID
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer