182.
Adriano adoptatus fuit, & matre Domitia Caluilla, in Prętura patris sui
XVIII
. Calend. Ianuarias natus est, educatus in domo Tyberiana. In pueritia praeceptores habuit Grammaticos, Rhetores, Philosophos, Graecos & Latinos, à quibus optimè est institutus, & versu & oratione soluta, licet ad literas non ingeniosus esset. Post septimum annũ in familiam Aureliam traductus, vnde hęc nomina omnia sortitus est.
L. CAEIONIVS, AELIVS, COMMODVS VERVS, ANTONINVS
. fuit voluptarius, & nimis laetus, ludis, iocis, delitiis decenter aptissimus. Amauit venatus, palestras, & omnia exercitia iuuentutis, ludos insuper Circenses & gladiatorios: fuítq; priuatus in domo Imperatoria
XXIII
. annos. Quaestor factus, cùm populo munus daret, statim consul cum Sextilio Laterano electus est. Interiectis annis, cum fratre Marco iterum Cos. creatus est. Defuncto Pio, Marcus in eum omnia contulit, sibíq; in Imperio consortem fecit, cùm tamen illi soli Imperium Senatus detulit. Indulta Tribunitia potestate, atque delato proconsulatus honore,
VERVM
vocari praecepit, suum nomen in eum transferens. Dehinc in Syriam profectus, adulteriis & omni luxuriae genere fuit infamatus. Quae’q; in Syria conceperat vitia, Romam etiam deduxit. Popinae, aleae, nocturnis incursionibus ita deditus, vt Neronis, Caii, & Vitellii esset aemulus. Aurigas, gladiatorésque amans, & in noctem coenas trahens, procum ageret, non Imperatorem. Quae omnia, quasi nesciens Marcus, dissimulabat, ne pudore illo fratrem carperet. Imò, vt parsimoniam peregrinando addisceret, & timore bellico emendatior rediret, séq; Imperatorem esse recordaretur, à Marco in Parthicum bellum missus est, ne in Vrbe ante oculos omnium peccaret. Sed nihil profecit penitus. Quandoquidem ex bello reuersus, coenam in noctem vsque instituit, post quam tesseris lusum est vsque ad lucem. In Apulia venabatur, Athenis inter symphonias & cantica nauigabat, in aliis Asiae, Pamphiliae Ciliciae’que ciuitatibus, sese voluptatibus omnibus dediderat, cùm in Syria legiones suae caederentur. Quoniam bellum Parthicum eius duces confecerant, qui Babylonem, Mediam, Armeniámq; vendicabant. Vnde nomen Armenici, Parthici, Medici acquisiuit: quod & Marco Romae agenti delatum est. Ad amicae vulgaris arbitrium, in Syria barbam posuit. E qua Romam reuersus, minore reuerentia circa fratrem fuit, libertis deditus & luxui. Plurimos praetereà ex Syria secum adducens Histriones, Fidicinas, Tibicines,