Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

181.

    DOMITIA LVCILLA CALVILLA , Caluisii Tulli bis Cos.filia, Annii Veri coniux, mater M. Antonini Imperatoris.
Figure
Type: drawing

    FAVSTINA Antonini Pii, & Faustinae filia, M. Antonini consobrina, & coniux, gladiatoris amore succensa, epoto sanguine illius, cum Antonino marito concubuit, ex quo Antoninum, qui quadrimus periit, & Commodum posteà Imperatorem procreauit. Filias quoq; duas Fadillam, quę in radicibus mõtis Tauri obiit, & Lucillam, quae L. Vero, & deinceps Pompeiano bis Cos. desponsata fuit.
    L. VERVS CAESAR , qui & VERISSIMVS , filius M. Antonini, quem in secessu Praenestino pater Antoninus agẽs, execta sub aure tubere, septennem amisit, eúmq; non plus quinq; diebus luxit: statuámque & imaginem auream Circensibus per pompam portari iussit, noménq; eius Saliari carmine celebratum est.
Figure
Type: drawing

    L. VERVS CAEIONIVS COMMODVS Verus Antoninus, qui ex Adriani voluntate Aelius dictus est, ex Antonini cõiunctione Verus Antoninus est appellatus, patre L. Aelio Vero, qui ab
Adriano

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer