Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

180.

affirmarunt, Marcum coelo receptum esse. Ob cuius honorem templa, columnae, multáque alia decreta sunt. Cuius & statua apud Basilicam Lateranensem, vbi natus & educatus creditur, pacificatoris Equestris hodie cernitur.
   In huius Numismate, Imperator in curru variis imaginibus exsculpto, quíque quatuor trahitur equis, cum fratre sedens, dextra ramum Lauri tenens, videtur. Currum praecedunt milites, fercula, in quibus imagines deuictorum pendent, gestantes: quos captiui alii sequuntur, cum subscriptione: TRIB. POT. XXII. IMPER. IIII .
Figure
Type: drawing

   Numisma Imperatorum M. ANTONINI, ET L. COMMODI cùm simul Imperium tenerent, extat. In cuius altera parte, statua Victoriae alatae incedentis, vtraq; manu globum tenentis, cernitur, cum inscriptione: VICTORIAE AVGVSTORVM .
Figure
Type: drawing

    ANNIVS VERVS , ex Annio Vero iterum Cos. & Praefecto, qui in Patritios Vrbi ascitus est à Vespasiano & Tito Censoribus, natus: pater M. Antonini Philosophi Imperatoris in Praetura discessit.
l DOMIT

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer