Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

179.

regere. Adepti Imperium ita ciuiliter ambo vixerunt, vt lenitatem Pii desideraret nemo. Vicena milia numûm singulis, ob participatum Imperium, militibus promiserunt. Adriani corpus magnifico exequiarum officio, sepulcro intulerunt. Tummirabili cura & prouidentia temperauerunt ambo grauissima incommoda Vrbis, quae Tyberis inundatio fecit, qua multa Vrbis ędificia corruere, & plurima animalia periere, famésque grauissima subsecuta est. Bella etiam maxima confecerunt. Tum enim imminebat bellum Parthicum & Britannicum. Et iam Catti in Germaniam & Rhetiam irruperant, cõtra quos Aufidius Victorinus missus est, cùm aduersus Britannos Calphurnius Agricola proficisceretur, & contra Parthos L. Verus (consentiente Senatu) adlectus est. Res vrbanę Marci Imperatoris praesentiam postulabant. Verus in Syriam veniens, in delitiis apud Antiochiam & Daphnem vrbes vixit, armísque se gladiatoriis & venationibus exercuit: per legatos bellum Parthicum gerens, Imperator dictus est, cùm Marcus omnibus horis Reipub. incumberet, patientérq; delitias fratris, & penè inuitus ac nolens ferret. In Armenia res prosperè gestae, Armeniacum nomen vtriq; principum attulerunt: Sicut mox bello Parthico profligato, vterq; Parthicus appellatus est. Quae nomina Marcus per verecundiam primò repudiauit. Romae interim summa diligentia Rempub. Marcus moderabatur, nouásque leges, ?? cum maximo Senatus consensu sanxit, vsus Sceuola, praecipuo Iuris peritorum. Posteà quàm autem à Syria victor frater rediit, ambobus nomen PATRIS PATRIAE decretum est, ciuicáq; corona donati sunt. Vnà triumphum egerunt. Cùm autem Marcomannicum bellum suboriretur, finito iam Parthico, ambo per Senatum sunt decreti Imperatores: licet Marcus solus summa cum felicitate & virtute transegerit. Lucius verò cum fratre in vehiculo sedens, dum iter facerent, apoplexia arreptus, periit, quẽ Marcus Diuum appellauit. Solus deinde Rempub. tenens, prouincias summa veneratione, ac modestia gubernauit, Cum filio suo Commodo, quem iam Caesarem fecerat, triumphauit. Cùm igitur in amore omnium imperasset, & à multis modò frater, modò pater, modò filius, vt cuiusq; aetas sinebat, diceretur, XVIII . Imperii sui anno, & LXI . vitae, diem vltimum clausit audito. nuntio mortis, vix dici potest, quantum Vrbs publico luxu confusa, moerorem induerit, Senatus atra veste ornatus, collacrymarit: & quod de Romulo creditum est, omnes pari animo & consensu
affirm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer