Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

178.

Figure
Type: drawing

    M. AVREL. ANTONINVS Philosophus, ex patre Annio Vero, & Domitia Caluilla matre, Romae in monte Caelio, VI . Calend. Maii, auo suo Annio Vero iterum & Augure & Cos. natus est. Patre defuncto ab auo est adoptatus, & educatus. Magnis Praeceptoribus traditus, ab illis Philosophiam & omne literarum studium assecutus est, habitúmq; Philosophi gessit. Multos insignes Philosophos audiuit, quibus etiam honores maximos, quantum potuit, exhibuit, imagines eorum aureas faciens. Amauit venationem, pugilum certamina, cursus, aucupatus, & pilae studium. Operam pingendi studio dedit sub magistro Diogneto. Sed ab omnibus his studium Philosophiae eum abduxit, seriúmque & grauem reddidit. Iuuenis admodum ab Adriano in Saliorum relatus est collegium, in quo sacerdotio & praesul & vates & magister fuit, oménq; futuri Imperii accepit. Virilem togam XV . aetatis anno sumpsit, & statim ei L. Caeionii Commodi filia, ex voluntate Adrianiest desponsata. Nec multò pòst, Praefectus Feriarum Latinarum fuit. Cùm verò Adrianus L. Verum adoptasset, eóque mortuo minùs habilis esset Imperio Marcus, cùm decem & octo annos tantùm ageret, Antoninum Pium ea conditione adoptauit, vt sibi Marcum Pius, Marcus sibi L. Commodum adoptaret. Hac adoptione magis est territus quàm laudatus, explicans quot mala in se contineret Imperium. Adoptatus igitur in aulicam domum XVIII . aetatis Anno omnibus parentibus suis tantam exhibuit reuerẽtiam, ac si priuatus vixisset. Post obitum Pii, à Senatu coactus regimen publicum capere, fratrem sibi in Imperio participem designauit, quem L. Aurel. Verum Commodum appellauit, Caesarem atque Augustum dixit. Ipse nomen Antonini accepit, & quasi pater L. Commodi esset, filiam suam Lucillam fratri despondit. Atque ex eo coeperunt pariter duo Augusti Remp.
k 4 regere
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer