Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

177.

Figure
Type: drawing

    AVRELIVS FVLVIVS Antonini Pii pater, originem suam ex Gallia Cisalpina Nemausense originem trahens, ad consulatum vrbis peruenit, homo sanè tristis, & aeger.
    ARRIA FATIDILIA , filia Arrii Antonini bis consulis, hominis sancti, qui olim Neruam miseratus, quòd imperare coepisset, vxor Aurelii Fuluii, mater Antonini Pii Imperatoris.
Figure
Type: drawing

    ANNIA FAVSTINA ANNII Veri filia, vxor Antonini Pii. Ex ea duos mares totidémq; foeminas Antoninus genuit. Maiorem filiam Lamiae Syllano, minorem M. Antonino Philosopho dedit. Hanc Faustinam Augustam à Senatu appellari permisit. Tertio autem Imperii Anno obiit, & à Senatu consecrata est, delatis Circensibus, atque templo, & flaminicis, & statuis aureis atq; argenteis.
M. AVR

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer