Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

176.

dedit. Opera publica multa sunt per eum restituta, videlicet, Templum Adriani, Amphiteatrum, Sepulcrum Adriani, Templũ Agrippae, Pons Sublicius, Pharus, Caietae & Tarraconensis Portus, Lauacrum Ostiense, Antiatium, aquaeductus, Templa Lanuuiana. Multas praetereà vrbes adiuuit pecunia, Reges pacauit plures. Amicis non aliter vsus est in Imperio, quàm priuatus. PATRIS PATRIAE nomen delatum à Senatu, quod primò distulerat, cumingenti gratiarum actione suscepit. Praefectos suos locupletauit, & ornamentis Consularibus donauit. Si quos repetundarum damnauit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, vtilli prouincialibus redderent, quod parentes acceperant. Spectacula plurima edidit. Elephantos, Crocutas, Tygrides, Rhinocerotes, Crocodylos, & Hippopotamos exhibuit. Piscationi & venationi fuit deditissimus. Rhetoribus & Philosophis per omnes prouincias honores & salaria detulit. Seditiones vbicunq; factas, non crudelitate, sed modestia compressit. Intra Vrbes sepeliri mortuos vetuit. Omnium, quae gessit & in Senatu, & per edicta, rationem reddidit. Periit Anno aetatis LXX . Imperii XXIII . cùm Alpinum caseum in coena edens auidiùs, nocte reiectaret, febre correptus, tertio die animam exhalauit. Moriturus Rempub. M. Antonino commendauit. Sepultus in mole Adriani. Vir fuit ingenio clarus, moribus clemens, vultu placidus, forma conspicuus, & statura decorus, & longus. Cùm verò in senectute incuruaretur, tiliatitiis tabulis in pectore positis, fasciabatur vt rectus incederet. Eloquentiae erat singularis, nitidae literaturae, sobrius, mitis, largus, alieni abstinens, omniáq; cum mensura acsine iactantia faciens, ita vt Numae Pompilio, bonorum sententia compararetur. In parte altera huius Numismatis est Tyberis, Deus barbatus, & comatus; nu dus in terra iacens, sinistro brachio incumbens, amphora, ex qua labitur aqua, dextra herbam palustrẽ, sinistra verò cornucopiae tenens. A latere eius Lupa Romulum & Remum infantes lactans, rictum oris aperiens conspicitur. In cuius conspectu Faustus pastor manibus clauam vibrans, eam interfecturus. A tergo Fausti, vxor eius conspectum Lupę fugiens, apparet. A tergo verò Lupae septẽ Romani colles visuntur, cum inscriptione: ORIGINE POPVLI ROMANI. S. C .
k 3 AVR

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer