tímq; Praetor factus & Pannoniis Dux ac Rector impositus, inox Consul creatus est. Et quia Imperio esset deputatus, iterum Consul designatus est. Causa adoptionis eius, populo congiariũ datum, collatúmque militibus H-S. ter millies. Circenses ludi editi sunt, nihilque praetermissum, quod posset laetitiam publicam frequentare. Tantae fuit autoritatis apud Adrianũ, vt praeter adoptionis affectum, omnia, quae desideraret, per literas facilè impetraret. Hic valetudinis adeò miserae fuit, vt Adrianum statim adoptionis poenituerit. Marius Maximus asserit Adrìanum Matheseos peritum, de Vero saepe pronuntiasse:
Ostendent terris hunc tantùm Fata, neque vltra
Esse sinent. Illud quoque cum irrisione dixisse fertur,
EGO MIHI DIVVM ADOPTAVI, NON FILIVM
. Cùm igitur de Prouincia Aelius rediisset, atque orationem pulcherrimam, qua patri Adriano gratias agere parasset, sumpta potione, qua se existimabat iuuari ipsis Calend. Ianuariis periit. Sepultus est in mole Adriani, vbi adhuc legitur,
L. AFLIO CAES. DIVI ADRIANI AVG. F. COS. II. F
. Vitae fuit laetissimae, bonísque literis praeditus, forma egregius, decorúsque, regiae pulchritudinis, oris venerandi, exquisitae eloquentiae, versu facilis, in Repub. etiam non inutilis. Vxorem habuit nomine Caluillam. ex qua L. Verum suscepit, qui à M. Antonino adoptatus fuit.
Numisma fecit, in cuius altera parte fuit pons, & moles Adriani, de quibus suprà satis dictum est.
ANTONINVS PIVS
ex Tito Aurelio Fuluio, viro consulari, & Fatidilla
XIIII
. Calend. Octobris, sub Domitia-