Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

173.

Figure
Type: drawing

    SABINA , Adriani Imperatoris vxor. Hanc vt asperam & morosam, & quod cum Septitio Claro, Praefecto Praetorii, & Suetonio Tranquillo epistolarum magistro, familiarius, quàm reuerentia domus aulicae postulabat, egerat, dimissurus erat, si priuatus fuisset. Seruilibus penè iniuriis affecta, ad voluntariam mortem compulsa est, nec sine fabula veneni dati ab Adriano, defuncta est.
    ANTINOVS ex Cethnide, Bithiniae vrbe, quam Claudiopolim vocant, ortus, eximiae pulchritudinis puer, in delitiis Adriani habitus, quem mortuum siue in Nilum ceciderit, siue immolatus, muliebriter fleuit. Quare ob eius amorem, vrbem eo in loco, quo oppetiit conditam, ab eo denominauit, eius statuas per vniuersum orbem terrarum, atq; etiam effigies erexit, templum ei apud Mantineam constituit, multáq; Numisinata aurea, argentea, & aerea in honorem eius excudit.
Figure
Type: drawing

    L. CAEIONIVS COMMODVS , qui & AELIVS VERVS dictus, Caeionii Commodi filius, nobilissimis maioribus, quorum origo ex Hetruria vel ex Fauentia fuit, natus: Ab Adriano eo tempore, quo de necessario successore cogitabat, adoptatus, sta-
tímq:

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer