Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

171.

monumentum repletum erat, neq; quisquam amplius in eo sepeliebatur, & ipse primus Adrianus in ea, quã ipse extruxit, mole, sepultus dicitur, vbi ipsius cineres, & omnium Antoninorum post eum conditi, vt incisae inscriptiones & Epitaphia illis, hodie ostendunt. IMP. DIVI TRAIANI PARTHICI, FILIO DIVI NERVAE, ADNEPOS TRAIANO, AVG. PONT. MAX. TRIB. POT. XXII. IMP. II. COSS. III. P. P. ET DIVAE SABINAE IMP. CAES. T. AELIVS ADRIANVS ANTONINVS AVG. PIVS, PONT. MAX. TRIB. POT. II. DESIGN. IIII. COS. II. P. P. PARENTIBVS SVIS . Item, IMP. CAESARI L. AVRELIO VERO AVG. ARMENI. AC MED. PARTHIC. PONTIF. TRIBVNIT. POT. VIIII. IMP. V. C. COS. III. P. P .
   Erat olim tota ea moles extrinsecus marmoribus incrustata, variísque columnis ex diuerso marmore, altera super alteram extructa, quarum quaedam ad S. Petri basilicam ornandam translatae sunt, intérq; binas columnas statua erat posita. Statuas aliquas, vtpote Antinoi, Adonidis, Persei, pulcherrimas recèns inuentas. Eam molem Procopius bello Gothico optimè describit, cùm inquit, Adriani quõdam Imperatoris sepulcrum, extra portam Aureliam, siue, vt nobis placet, Aeliam, iactu lapidis impositum. Primus eius ambitus quadrigati figuram habet. Constat enim totus ex marmore pario, summa artificum diligentia aedificatus. In medio verò huius quadrati, rotunda moles assurgit, excelsa altitudine, & tanta, vt in suprema eius parte area sit, cuius diameter, vix iactu lapidis transigitur. Quam molem Bellissarius occupans pro arce & praesidio contra Gothos vsus est. Erant olim in summa parte vndiq; statuae magnae hominum, equorum, quadrigarúmque, miro artificio elaboratae. Has partim integras milites demoliti, partim confractas in hostes deiecerunt. Visuntur adhuc in hoc monumento boum capita, & quaedam alia insculpta.
Aliud

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer