170.
addiscere. Instaurauit Romae Pantheon, Septa, Basilicam Neptuni, forum Augusti, Lauacrum Agrippae. Fecit sibi sepulcrum & pontem sui nominis, innocentes pauperes ditauit, sacra Romana diligentissimè curauit, peregrina contempsit, officium Pontificis Maximi peregit. Dicaculus & iocosus fuit. Vno tempore scripsit, dictauit, audiuit, & cum amicis confabulatus est. Cum autem penè totius Orbis peragrasset situm, nudo capite, etiam in summis frigoribus & imbribus, in morbum lethalem incidit, déque successore solicitus, sciebat enim Seruianum, Fustum, Pletorium, Gentianum Imperii affectatores esse, quos detestatus est, moríque coëgit, Ceionium Commodum Verum, multis inuitis adoptauit, eúmq; L.Aelium Verum Caesarem appellauit. Tum ludos Circenses, & donatiuum populo dedit, ac militibus. Commodus valetudinarius, ingrauescente morbo Cal. Ianuariis periit. Tum Adrianus Annium Antoninum, qui posteà Pius est dictus, adoptauit, ea lege, vt sibi adoptaret Annium Verum, & M. Antonium, qui posteà duo primi Augusti gubernarunt. Adrianus posteà graui dolore affectus, venenum à medicis non semel postulauit, & ob animi impatientiam, semel atque iterum à seruis & libertis gladio iugulari petiuit. Tandem Baias petiit, vbi nihil profecit, accersito Antonino in conspectu eius apud Baias moritur, Anno aetatis
LXII
. cùm imperasset Annis
XXI
. menses
XI
. Vir fuit procerus statura, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, vt vulnera, quae in facie erant naturalia, tegeret. Primus enim Caesarum Adrianus, Dione teste, barbam nutriuit. Memoriae, & omnis penè artificii opifex incredibilis, Ingenii liuidi, lasciui, & ad ostentationem sui, insolentis.
Altera Numismatis pars talis est: Pons quadratis lapidibus, quatuor fornicibus in Tyberi fabrefactus apparet. Cui vtrinque quatuor columnae insistunt, in quarum summitatibus quatuor statuae marmoreae sunt positae. Ponti coniunctum est sepulcrum, vel moles Adriani, cum inscriptione:
CONSECRATIO
.
Pons Aelius, dictus est ab Aelio Adriano Imperatore, qui eum pontem iuxta molem sui sepulcri excitauit iuxta Tyberim, ea de causa, vt per Tyberim transeuntes propius molem aspicerent, positam è regione Mausolei, quod Augustus feccerat. Iam enim Augusti