Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

169.

Alios dignitate honestauit, nec passus est quicquam à se peti, sed pro necessitate cuiusque omnia faciebat. Gladiatorum munus sex diebus continuis exhibuit, natali die feras multas edidit, optimos quosque semper de Senatu in contubernium asciuit. Senatui legitimo semper interfuit, fastigium Senatus quantum poterat, extollens. Conuiuiis amicorum saepe interfuit. Aegros bis in die, & nonnullos equites & libertos visitauit, atque solatiis refouit, instar priuati hominis, sine regio ornatu Imperatoriáq; pompa Vrbem peragrauit. Tribunatum nisi cuius aetas prudentia & robore firmaretur, nulli dedit. Aetatem & in milite requisiuit, eorum numerum & notitiam tenens. In Britannia murum per octingenta milia passuum primus duxit, qui Barbaros à Romanis discerneret. Dehinc in Hispanias venit. Aedem Augusti in Terracone restituit, Germanis Regem dedit: Maurorum motus compressit. Bellum Parthorum sedauit, per Asiam in Achaiam nauigauit. Eleusina sacra suscepit. Et hinc Romam, deinde in Aphricam transfuit, multum prouinciis benefaciens, Reges omnes ad amicitiam suam inuitauit. Peragrata Arabia, Pelusium venit, ibi Pompei sepulcrum innouauit, eíque parentauit. Arithmeticae, Geometriae, Picturae peritissimus fuit. Literarum & Poëmatum studiosissimus, ita vt multa amatoria carmina scriberet, & versus componeret. Professores omnium disciplinarum locupletauit, & ditauit, licet quaestionibus eos agitaret. Famae tam cupidus, vt libros à se scriptos de sua vita libertis suis publicandos, suis nominibus daret. Armorum & rei militaris peritissimus erat, vocatósque ad militiam, equis, mulis, vestibus, sumptibus, & omni ornatu donauit. Tantas etiam copias habuit, quantas Imperatorum ferè nullus. Peditum ducenta, equitum quadraginta milia, Elephantorum trecentorum bellicosorum numerum, Curruum praetereà ad praelium instructorum, duo milia, ac armorum in supplementum trecenta milia, & haec quidem terrestribus copiis. Maritimis verò minorum nauium duo milia, triremium à sescuplis in quinqueremes, mile quingentarum classem, Instrumentorum quoque naualium numerum bis totidem. Ad hoc naues partim auro, proris, partim puppibus exornatas, quas Thalomigas appellant, ad belli pompam, quibus Imperatores vehi consueuere, octoginta. Pecuniarum praetereà in thesauris Aegyptiorum, talentorum quatuor & septuaginta milia habuit. Peregrinationis ita cupidus, vt omnia quae legerat de locis Orbis, praesens vellet
addic

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer