trimi patrimíque, & mulieres, cum inscriptione
Note:
Further links to external Census database:
LVD. SEC
. Coss.
XIIII
.
Ludi Seculares à seculo, quod est spatium vitae humanae longissimum, dicti, singulis centum annis celebrabantur. In quibus triduum, & trinoctiũ sacris totus populus operabatur ad aras Iouis, & Apollinis, quibus mactabatur candidus taurus, & hinc canebatur carmen à pueris ac puellis matrimis patrimísque. Deinde Iunonis, cui iuuenca itidem candida, & haec quidem interdiu, noctu verò Dianae, Proserpinae, Terrae & Parcarum, quibus furuiae hostiae, lumináque accendebantur. Porrò praeco cùm ad hos ludos conuocabat, ad eos vti ludos venirent dicebat, quos nemo ipsorum anteà spectasset, nemo esset postmodùm spectaturus. Primos hos ludos fecit Publicola, Anno ab Vrbe condita
CCXLIIII
. Secundi facti sunt ab Vrbe condita
DII
. P. Claudio Pulchro, L. Iunio Bruto Coss. vndecimo anno primi belli Punici. Tertii, primo anno tertii belli Punici M. Manlio, M. Censorino Coss. Quarti, non expectato iusto tempore, L. Aemilio Lepido, L. Oreste Coss. Quintos Augustus & Agrippa fecerunt Furnio, & Syllano Coss reductos ad aequum tempus, in quibus cantatum est in Capitolio à virginibus puerísque carmen Horatianum, quod Seculare inscribitur. Sextos Claudius Cęsar anticipatos se
III
. & L. Vitellio principis patre
III
. Coss. Septimos Domitianus veriore computatione se
XIIII
. & L. Minutio Ruffo Coss.
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10018102: »Aureus of Domitian / Domitia (RIC 148)«
· Census ID10026209: »Denarius of Domitian (Domitia / Peacock, RIC 151)«
· Census ID10069047: »Denarius of Domitian (Domitia / Boy on Globe, RIC 153) «
· Census ID10062837: »Denarius of Domitian (Domitia Augusta / Pietas, RIC 156)«
DOMITIAM LONGINAM
ab Aelio Lamia, cui nupta erat, abduxit Domitianus, ex qua in secundo consulatu filium tulit, alteróq; anno consalutauit, vt Augustam. Hanc Paridis histrionis amore deperditam repudiauit, intráque breue tempus impatiens diuort??, quasi efflagitante populo reduxit. Ob quam foeminam Aelium Lamiam occîdit Domitianus.