Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

154.

patre de Iudaeis triumphum egit, Censurámq; gessit vnà. Et tribunitiae potestatis, septémq; consulatuum collega, summa concordia, Imperium Romanum cum patre gubernauit. Quoniam imperante adhuc patre (quod rarò fieri solet) appellatus est Romae Imperator, omniúmq; officiorum curam in se recepit, patrísq; nomine & epistolas & edicta conscripsit. Fuit autem suspecta in eo luxuria, quòd ad mediam noctem nonnunquàm comessationes cum profusissimo quoq; familiarium protraheret, spadonum & exoletorum greges aleret, & Berenicen reginã amaret. Cupidus praetereà rapinarum visus, quòd sub patre venundedisset in concionibus, & nundinasset, & à plerisq; Nero dictus, suspectus omnibus grauiter, si summam rerum attigisset. Sed haec in melius conuersa, immortalem ei gloriam peperere. Nam vbi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quos imitabatur antecelluerit clementia, liberalitate, honorificentia, pecuniae contemptu, omniúmq; virtutum genere, ita, vt amor & delitiae humani generis diceretur. Nam conuiuia instituit, iucunda magis, quàm profusa, amicos elegit potiores meliorésq;, quibus & principes successores in Rep. post obitum eius vtebantur. Berenicen, quam ardenter amabat, domitis affectibus, in patriam remisit. Eneruatorum greges, ac delicatorum artifices, omnino à se remouit, adeò, vt onus Imperii mutatum ostenderet in temperantiam. Nulli ciuium quicquam ademit: abstinuit alieno. Caeteris verò desideriis, ita animos ho minum occupauit, vt ne quem dimitteret sine spe, dicens: NON OPORTERE QVENQVAM A SERMONE PRINCIPIS TRISTEM DISCEDERE . Atque quodam die recordatus inter coenandum, quòd nihil tota die cuiquam praestitisset, memorabilem illam, meritóque laudatam vocem edidit: AMICI, DIEM PERDIDI . significaturus optimum thesaurum principum esse, fideles amicos, quibus esset quotidie impertienda opera. Magnificae erat libertatis. Populum in primis vniuersum tanta per omnes occasiones comitate tractauit, vt gladiatorium munus ad spectantium ederet arbitrium, Amphitheatrum extrueret, thermas aedificaret, nauale. pręlium in veteri Naumachia exhiberet. Clementiae verò ac mansuetudinis tantae, vt Pontificatum acciperet ob hoc solùm, vt puras à sanguine seruaret manus, ne cuiusquam necis aut autor, aut conscius esset. Tristia quaedam sed fortuitò sub eo acciderunt, vt conflagratio Vesuuii montis, in Campania, incendium Romae per triduum, toti-
g 4 démq;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer