Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

153.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10018176: »As of Titus / Aequitas (RIC 215)«
  · Census ID10054326: »As of Titus / Genius (RIC 228)«


    TITVS VESPASIANVS , ex patre Vespasiano, & matre Flauia Domicilla natus est III . Calend. Ianuarias, Anno, quo C. Caligula occisus est. Educatus in aula cum Britannico simul, ac paribus magistris & disciplinis, adeousq; à pueris ei familiaris, vt de potione venenata, qua Britannicus periit, bibens, graui morbo periclitaretur. Inerant puero plures animi dotes, quae simul cum aetate creuerunt, forma scilicet egregia, robur decens in mediocri statura, singularis memoria, docilitas ad omnes ferè tum belli, tum pacis artes. Latinae & Graecae linguae, vel in orando vel poëmatis fingendis promptus & facilis. In Musica admodum exercitatus, vt canere psalleréque iucundè sciret. Scribere notis ita nouit, vt omnes velocitate pręcelleret, & quaecunq; vidisset, chirographa imitaretur. Vbi adoleuit Tribunus militum in Germania, & Britannia militauit, tanta fama in vtrisq; prouinciis, vt imaginibus & statuis donaretur. Post militaria stipendia in foro se exercuit. Quaestor factus meruit Praefecturam legionum in Iudaea, Tarichaeam & Gamalam vrbes validissimas in potestatem suam redegit, in qua oppugnatione multa egregia documenta strenui ducis edidit. Vespasianus tanta filii virtute laetatus, cũ acciperet Galbam Imperium assecutum, filium Titum ad gratulandum, causa officii, in vrbem praemisit. Itaq; quaquà iter faceret Titus, omnes in sui admirationem conuertit. Vbi verò turbari in Vrbe, rursus cuncta sensit, rediit ex itinere atque ad patrem in Iudaeam profectus est. Sed vbi pater rerum potitus ad vrbem contendit, Titus ad perdomandum Iudaeam relictus, Hierosolymam crudeli oppugnatione, fame, ferro, flammáq; confecit, Annóq; secundo principatus Vespasiani, VIII . die mensis Septembris, qua sibinata est filia, cepit, cùm quinquies antè à barbaris Regibus, & à Pompeio magno capta esset. Deinde Romam reuersus, particeps & tutor Imperii factus, cum
patre

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer