Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

151.

veste circundatis, cùm aurum praetereà factum, & non factum esset affixum. Multis autem imitationibus bellum aliter in alias diuisum machinas, certam sui faciem ostendebat. Erat enim cernere vastari quandam fortissimam terram, totas verò interfici acies hostium, & alios fugere, alios captiuos duci, murósque excellenti magnitudine machinis dirui, & castellorum conscendi munimina, & populos ante moenia ciuitatis disturbari, exercitúmq; intra muros diffundi, caedísque omnia loca plena, & eorum, qui manu resistere non poterant, preces, ignémq; templis immissum, incendiúmque super domos, & post multam vastationem euersionémque, atq; amnem tristitia defluentem, non in arua culta, neque in hominum, vel pecorum potum, sed per terram ex omni parte flagrantem. Haecenim Iudaeos esse passos, ipsi experti sunt. Ars autem & confectorum operum ma gnitudo, nescientibus adhuc fieri praesentibus ostendebatur. Erat autem per singula pigmata captae ciuitatis Dux, ita vt captus fuerat, or dinatus. Multae autem naues sequebantur. Spolia verò alia passim fe rebantur. Eminebant autem eorum, quae apud Hierosolymam in templo reperta sunt, mensa aurea ponderis talenti magni, & candelabrum similiter auro factum, sed opere commutato ab vsus nostri consuetudine. Nam media quidem columna basi haerebat, tenues autem ab ea cannulae, producebantur, formatae ad similitudinem fuscinulae, & ad summum quoque in lychni specie fabricatum. Erant autem numero septem, septimi diei, qui apud Iudaeos est festus, indicantes honorem. Post haec portabatur Rex Iudaeorũ, nobilissimũ spolium. Inde transibant plurimi victoriae simulacra portantes, omnia ex auro & ebore facta. Post quae Vespasianus prior ibat, & Titus deinde sequebatur. Domitianus autem adequitabat ipse quoq; adornatus pulcherrimè, dignúsque spectari. Pompae autem finis fuit ad Capitolini Iouis templum. Quò postquàm ventum est, constiterunt. Erat enim vetus mos patrius, operiri donec ducis hostium mortem quispiam nuntiaret. Postquàm igitur eum finem vitę habere nuntiatum est, omniúmq; fauor secutus est, tunc hostias immolarunt, hísq; omnibus secundò per vota solennia celebratis, in palatium recesserunt.
TITVS

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer