Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

149.

Prouinciis tributa auxit, & duplicauit. Negotiationes etiam priuatas exercuit. Reos & procuratores locupletiores condemnauit. ob id quidam natura cupidum, quidam necessitate ob inopiam aerarii, & cladis vrbium, quas egregio cultu omnes renouauit, impulsum scribunt. Rhetoribus atque Poëtis primum è fisco annua salaria constituit. Nec minùs in alios artifices liberalis, vtpote qui Colossi refectorem, à quo Colossus CVII . pedum altitudinis erectus est, munere Imperatorio donauit. Ludos, spectacula edidit, conuiuia celebrauit honorifica, & plurima. Dicaculus, & penè scurrilis, pluribúsq; facetiis satis tempestiuè & salsè vsus, vt in periculo etiam mortis, iocis non abstinuerit. Profluuio autem ventris laborans, extinctus est, Aetatis anno LXIX . Imperii X. Vir staturae, quadratae, membrísque compactis, & firmis, & valetudinis prosperrimae, quam abstinentia & fricatione fouebat. Et qui militia acer, agmen anteire, locum castris capere, noctu diúque consilio, ac si res posceret, manu obniti hostibus solebat, cibo fortuito, veste habitúque vix à gregario milite discrepans.
   Numisma Vespasianus fecit, in quo Imperator ipse currui triumphali, qui quatuor equis trahitur, cum filio Tito insidet. Currum praecedunt milites, spolia templi Hierosolymitani ferentes cum inscriptione: TBIVMPHVS DE IVDAEIS. & S. C .
   Quia hic Triumphus Vespasiani fuit illustris & splendidus, eius descriptionem ex Iosepho ascribere voluimus: Communem Triumphum ob res gestas agere statuerunt, quamuis vtrisque Senatus proprium decreuisset. Praedicto autem die, quo futura erat pompa victoriae, nemo ex tam infinita ciuitatis multitudine domi remansit. Omnes autem, cùm prodissent loca, vbi tantùm stare possent, praeuenerunt, quanta spectaturis sufficerent, Imperatoribus relicto necessario transitu. Cuncta verò pars militaris ante lucẽ per turmas, atq; ordines progressa estcum rectoribus suis, & circa ostia constituta non palatii superioris, sed prope Isidis templum (ibi enim principes nocte illa quiescebant) prima iam aurora incipiente procedunt Vespasianus & Titus, lauro coronati, amicti verò patria veste purpurea, & ad Octauianas ambulationes transeunt. Ibi enim Senatus, & Ducum proceres, & honorati Equites, eorum pręstolabantur aduentum. Tribunal autem ante porticus factum erat, sellae’q; eburneae in eo praepaparatę. Quò cùmascendissent, consederunt: Statímq; eos militaris fa-
uor

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer