18.
feci, illorum vestigijs, qui per vulgus serpunt, insistere nolui, quod aliôqui facillimum erat, si non displicuisset, ob insitum mihi iudicium, & longum in his rebus meditandis vsum. Verùm paucas tantum imagines proposui, & eas verißimas, fidéque dignißimas, quas vtinam sculptor tam bene sit aemulatus, quàm ego rectè mea ipsius manu depinxeram, cùm alium neminem magis sedulò id curaturum existimarem. Verùm nonnunquam accidit, vt leuia quaedam per imprudentiam errata committantur, mota loco, peruersá ve, vel vna, vel altera litera, velut in
HELIOGABALO
contingit: pro qua voce
HELEOGABALVM
scripserunt. Ad errores huiusmodi leuiusculos, quibus à me deprehensis mederi iam nimis serum fuit, licet mihi non sint imputandi, vt tamen conniueant, doctos precor, tum quia vix fieri potest, vt cùm aliqua singuli peccemus, quod multorum labore conficitur, non alicubi sit maculatum: tum quia nihil est tam perfectum, & elaboratum, in quo nõ aliquid reprehendat aut veritas ipsa, aut malitiosa calumnia, aut inuidia, quibusdam vt librum respexèrunt, iudicium ferentibus, & priùs, quàm legant, damnantibus: alijs vndecunque sors obtulit, legere incipientibus, nec quid praecesserit, vnde singula pendeant, quae mens Autoris fuit, animaduertentibus, ineruditis omnibus peruicacius pro tuenda sua opinione contendentibus, doctis verò modestißimè sententiam suam pronuntiantibus, neminem vellicantibus, vt quos non lateat arduum atq; difficile esse, quicquam sic absolutum edere, vt à cunctis laudetur, & ab omni reprehensione tutum sit (nostrum quemuis haud aegrè decipi) ab ea molestia sibi nihil metuere, qui praeclarum nihil adoriantur. Cùm ergo, vt inquit Plinius, Liber nullus tam malus sit, quin prosit aliqua ex parte, docti homines qui ex aliorum scriptis, vel minimi pretij, nonnihil vtilitatis colligunt, inditam natura bonitatem illam suam, & aequitatem mihi non sunt denegaturi. Illis autem certò scio, interlegendum occursura multa, quae non fastidiant. Iam verò Indices adeo Numorum, qui in alijs editionibus desiderãtur, & huic additi sunt, cum adiectis numeris locum vbi repositi sunt, & historiae sedem commonstrantibus.