Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

148.

perurgerent, quibus tamen se indignum esse respondens, ciuilia detestatus bella, reluctãtem illum, vt capessat Imperium cogunt. Quinto igitur Idus Iulii, exercitus Iudaicus iurauit, cùm iam Cal. Iul. Tiberius Alexander Praefectus Aegypti, legiones in Vespasiani verba adegisset, & cùm omnes legionum Pręfecti & legati, quem Imperatorem crearent, Vespasiano magis idoneum inuenirent nullum. Praemissis itaq; in Italiam copiis, ipse Alexandriam traiecit, vt claustra Aegypti obtineret. Hic quidem de firmitate Imperii capturus auspiciũ, aedem Serapidis, submotis omnibus, solus ingressus, quendam oculis orbatum inspuitione sua, ac dum calcaret alterum debili crure claudum, pristinae sanitati restituit. Paulò pòst aduenêre literae, fusas apud Cremonam Vitellii copias, ipsum in vrbe interemptum nuntiantes. In vrbem igitur reuersus Vespasianus, nihil clarius, aut melius esse duxit, quàm propè afflictam vacillantémq; Rempub. stabilire & ornare: militum licentiam ad nimiam audaciam progressam reprimere: Prouincias & Ciuitates, seditiosè agentes coërcere: disciplinam militarem nimis licentiosam corrigere: in prauos animaduertere. Deinde cum Tito filio de Iudaea nobilissimum egit triumphum. Tum Achaiam, Rhodum, Lyciam, Byzantium, Samum insulam libertate adempta, Thraciam, Ciliciam, & Comagenem ditionis regiae, vsq; ad id tempus, in prouinciarum formam redegit. Cappadociae ob assiduas Barbarorum incursiones, legiones consularémq; rectorem imposuit: Vrbem veteribus incendiis & ruinis deformem, nouis aedificiis reparauit: Capitolium incensum redintegrauit: condidit & amphiteatrum media Vrbe, instrumentum vetustissimum Imperii, quo continebantur penè ab Vrbis exordio Senatusconsulta, plebiscita, de societate & foedere, ac priuilegio cuicunque concessit, confecit. Post triumphum & Imperii Romani firmissimum statum, templum Pacis extruxit: Ordines senatorium & equestrem, ciuilibus bellis exhaustos, suppleuit, ac refecit. Lites ob tumultuosa tempora pullulantes miro ingenio soluit. In aliis omnibus clemens & modestus, adeò, vt tribunitiam potestatẽ, quae pars maxima regalis erat speciei, & Patris patrię serò appellationem receperit. Singulare etiam in illo erat inimicitias obliuisci. Nullius caede vnquàm laetatus est: quinimò & iustis suppliciis saepe ingemuit, saepe illacrymauit. Sola cupiditate pecuniae meritò culpatus. Vectigalia enim vetera sub Galba omissa reuocauit, atque noua & grauiora addidit.
g Prou

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer