Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

147.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056339: »Sestertius of Vespasian / Mars Victor (RIC 178)«
  · Census ID10056345: »Sestertius of Vespasian / Mars (RIC 203)«
  · Census ID10056351: »Sestertius of Vespasian / Victory (RIC 220)«


    FLAVIVS VESPASIANVS ex antiqua Flauiorum gente, Sabini & Pollae filius XV . Cal. Decembris, Q. Sulpitio Camerino, C. Poppaeo Coss. natus est in Samniisvltra Reate: ab auia paterna educatus, quam mirũ in modum amauit. Sumpta virili toga, cùm iam frater illius Senator esset, à matre vix cõtumeliis cõpelli potuit, vt Senatoriã dignitatem peteret, quam veluti molestiarũ & difficultatum plenam recusauit. Tum Tribunus militũ in Thracia, Quaestor in Creta & Cyrenis, pòst Aedilis factus. Praetor sub C. Caligula pro eius victoria Germanica ludos edidit. Sub Claudio principe Legatus legionis in Germaniam est missus, & in Britanniam translatus, tricies & bis cum hoste conflixit. Viginti oppida, & insulam Vectem Britanniae proximam, Imperio Romano adiecit. Quare triumphalia ornamenta, duplex Sacerdotiũ, Consulatum & Proconsulatum meruit. Dehinc ei Prouincia Iudaica oblata, in qua cum tribus legionibus, bellum Iudaicum administrabat. Cùm enim Florus procurator Iudaeae, auaritia, & immanitate bellum inflammasset, impulissétq; Iudaeos contra Romanos arma vt capesserent: útq; hic motus comprimeretur, cum ampliore exercitu missus est in Iudaeam Vespasianus, dux strenuus, & singularis industriae, qui acceptis ad copias duabus legionibus, & alariis militibus multis, cum filio maiore Tito, castigata castrorum disciplina, ciuitates Iudaeae in se conuertit, multísq; praeliis Imperatorem strenuum se exhibuit. Othone & Vitellio de principatu certantibus, in spem Imperii venit, quandoquidem & somnia & oracula futuri Imperii acceperat. Quin & Iosephus Dux Belli Iudaeorum captus, à Romanis iam interficiendus, mortem Neronis praenuntiat Vespasiano, eúmq; futurum Caesarem cum filio. Pluribus Auguriis Imperium Vespasiani denuntiantibus, nihil tamen attentauit, donec sui milites & amici ipsum instantissimè extimularent ac
per

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer