Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

145.

seminudus in forum trahitur, mucrone sub mentum posito, vt visen dam praeberet faciem, reducta coma à capite ceu noxii solent, licet magna cum instãtia carcerem peteret, quòd Vespasianus in Vrbem veniret, multis comitantibus & increpantibus, deformi facie: quibusdam coeno & stercoribus incessantibus, aliis incendiarium, helluonem, aliis ebriosum vociferantibus: quibus libera voce respondit, SETAMEN IMPERATOREM ESSE . Ad Gemonias scalas raptus, infinitis vulneribus caesus, periit, & inde vnco tractus, in Tyberim proiectus, Anno aetatis LVII . Imperii mense octauo. Vir enormi proceritate, facie rubida, plerunque ex vinolentia, ventre obeso.
   In huius Numismate duae sunt muliebres statuae, quarum quae ad dextrum latus est, seminuda apparet, dextra tenens hastile, sinistra cornucopiae, pede sinistro calcans galeam. Quae verò ad sinistrum, galeata, & cristata est, sinistra hastile, dextra sceptrum gerens, ocreata etiam ad suras vsque, dextro pede testudinem premens. Inscriptio talis est: HONOS ET VIRTVS .
Figure
Type: drawing

    L. VITELLIVS , Ex consulatu Syriae praepositus, Arthabanum Parthorum regem summis artibus, non modò ad colloquium suum, sed etiam ad veneranda legionum signa pellexit. Mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus, censurámq; gessit. Curam quoq; Imperii sustinuit, absente eo, expeditione Britannica. Vir innocẽs & industrius, sed amore Libertinę infamis, cuius saliuis melle commistis, pro remedio faucium & arteriarum vtebatur. Item miri in adulando ingenii, qui C. Caesarem adorari, vt Deum, instituit.
    SEXTILIA foemina probatissima, vxor L. Vitellii, ex quo duos suscepit filios, quos ambos pater, antè, quàm decessisset paralysi, vidit Consules.
L. VITELL
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer