Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

140.

Figure
Type: drawing

    LEPIDA Galbae Imperatoris vxor, ex qua duos suscepit filios: qua mortua remansit in coelibatu, neque solicitari vlla conditione ampliùs potuit, aliam vt duceret.
    PISO FRVGI LICINIANVS , ex M. Crasso & Scribonia genitus, generosus, egregius, & prudens iuuenis. Hunc Galba in castra perducens, pro concione adoptauit. Posteà cum patre Galba, aliísque compluribus trucidatus.
Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10051849: »Denarius of Otho / Pax (RIC 4)«
  · Census ID10025431: »Aureus of Otho / Securitas (RIC 7)«
  · Census ID10066372: »Denarius of Otho / Victory (RIC 14)«


    M. SYLVIVS OTHO , L. Syluio Othone patre, & Albia Terentia matre, quarto Calend. Maii, Camillo Aruntio, & Domitio Aenobarbo Coss.natus est. A prima aetate prodigus, ac procax, adeò, vt sępe multis flagris à patre afficeretur, noctu vagans, obuios quosque verberabat. Mortuo iam patre, Libertinam Aulicomanum anum ac penè decrepitam dilexit, vt per hanc insinuaretur Neroni, cui mox cognitus, pergratus erat, in tantum, vt omnium con siliorum, atque secretorum particeps fuerit. A Nerone deinde legatus in Lusitaniam missus, prouinciam decem annis, summa moderatione, acsingulari abstinentia administrauit. Deficiente à Nerone Galba, Otho primus ex Ducibus ad Galbae partes accessit, & quan-
f tum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer