Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

139.

    IN ALTERA Numisimatis parte est Imperator thorace variis ornamentis expolito, & paludamento indutus:stat in suggestu concionaturus militibus. A tergo illius est Tribunus militum loricatus & paludatus. Ante eum legio militum loricatorum, & scutatorum, quorũ vnus Aquilam,alius Labarũ signa militaria, alius verò equum Imperatoris tenet,cum inscriptione: FIDES MILITVM S. C .
Figure
Type: drawing

    SERGIVS GALBA SVLPITIVS , pater Sergii Galbae Imperatoris, breui corpore, atque etiam gibber, modicae’que in dicendo facultatis, vir consularis, causas industriè actitauit. Vxores habuit Numiam Achaiam, & Liuiam Ocellinam diuitem admodùm, & pulchram, à qua tamen nobilitatis causa appetitus vltrò existimatur, & aliquantò enixius, postquàm subinde instanti vitium corporis secretò, posita veste, detexit, ne quasi ignaram fallere videretur.
Figure
Type: drawing

    NVMIA ACHAIA neptis Catuli, proneptísque L. Mummii Achaici, qui Corinthum excîdit.Ex hac C.& Sergium Imperatorem procreauit Galba.Maior Caius attritis facultatibus, Vrbe cessit, prohibitúsque à Tiberio sortiri anno suo Proconsulatum, voluntaria morte obiit.
LEPIDA

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer