Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

138.

& auxilia super exercitum veterem conscripsit, singulos obtestatus, vt communem causam iuuarent: licet prope ex inopinato cuncta turbata essent,quòd quidam poenitentia ducti,alienati sunt, & nonnulli à Liberto Neronis ad fraudem praeparati, penè occidissent Galbam. Accessit ad tanta discrimina mors Vindicis, qua maximè consternatus, destitutóq; similis, non multùm abfuit, quin vitae renuntiaret. Interim ab Vrbe nuntii veniunt Neronis mortem significantes, quibus recreatus, Caesaris appellationem assumplit. Paludatus,militaribúsque ornamentis indutus, iter ingressus est.Oratores Senatus circa Narbonam vrbem Gallicam,eum offendentes, hilariter salutauerunt, uerunt,rogauerúntque,vt se voluntarium desideranti populo oste nderet. Cum verò saeuitiae eius ac auaritiae praecessisset fama,quòd ciuitates quasdam Hispaniarum Galliarúmque grauioribus tributis oppressisset, non admodùm gratus fuit eius in vrbem aduẽtus. Quanquàm autem multa documenta egregii principis daret, nequaquam tamen erãt grata. Quia trium amicorum regebatur iudicio,quibus se abutendum tradidit,vt vix sibiipsi cõstaret, modò acerbior parciórq;, modò remissior ac negligentior, quàm conueniret Principi electo, atque illius aetati.Quosdam viros illustres Senatorii,ac Equestris ordinis inauditos suspicione minima condemnauit. R arò libertatem in ciues Romanos exhibuit. Beneficia à Caesaribus data, iudicibus eripuit.Liberalitates Caesarum pristinas sustulit,ac libertis suis addixit: quibus etiam,vt gratificaretur,vectigalia,immunitates, poenas innocentium & impunitatem noxiorum condonauit.Hinc propè vniuersis ordinibus offensus, apud milites verò praecipua flagrabat inuidia, quos nulla largitione donauit, sed inani spe decipiebat. Et ob id rupere fidem,sacramentum militare reiicientes, Imperatorémque in Hispania factum palàm displicere conclamabant. Conspiratione igitur facta ad lacum Curtium,in foro Romano trucidatus est. Caput eius à milite gregario amputatum,ad Othonem delatum est,qui cum ludibrio circunferendum lixis calonibúsque donauit.Truncum corpus ab Argio dispensatore in hortis eius Aureliae viae sepultũ est. Sic periit tertio & septuagesimo aetatis Anno,Imperii mẽse septimo. Vir iustae staturae, capitis calui, & caeruleis oculis,adunco naso,qui in vniuerso corpore morbo articulari conslictabatur:homo cibo & potu, & libidinis praeposterae luxuriosissimus, famae nec iniuriosus, nec vendicator, pecuniae alienae nõ appetens,suae parcus, publicae auarus.
e 4 IN

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer