Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

137.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10057643: »Sestertius of Galba / Roma (RIC 240)«
  · Census ID10066123: »Sestertius of Galba / Victory (RIC 256)«
  · Census ID10059871: »Sestertius of Galba / Legend in Oak-Wreath (RIC 267)«


    SERGIVS GALBA ex patre Sergio Galba, & matre Numia Achaia ex nobilissima Sulpitiorum familia, Valerio Messala, & Cn. Lentulo Coss. IX . Calend. Februarii natus:in adolescen tia liberalibus disciplinis, & Iuri operam dedit.Honoribus ante legitimum tempus perfunctus est.Praetor ludos Florales exhibuit: deinde Prouinciae Lusitaniae prafuit.Mox per sex annos consulatum ordinarium gessit.Durus & seuerus in re militari.Veteranum, & tyronem militem assiduis operibus exercens, seuerissimè eos tractauit, adeò, vt communi prouerbio diceretur: DISCITE MILITES MILITARE, GALBA EST, NON GETVLVS . Deinde in Asricam extra sortem missus, biennio proconsulem egit: eam Prouinciam moderatè rexit, intestinam dissensionem & barbarorum tumultu inquietam, seueritate & iustitia coërcuit. Ob res igitur strenuè in Africa, & olim in Germania gestas triumphalia ornamenta accepit.Sacerdotium triplex inter quindecim viros sodalésq;, Titios item Augustales cooptatus. Post hęc oblata est ei Taraconẽsis Hispa nia,quam octo annis vehementi acerbitate rexit. Posteà parum submissiùs se gerens,in desidiam & socordiam paulatim est conuersus, ne quid materię Neroni praeberet.Cùm verò Iulius Vindex,qui Galliis praefuerat, & à Nerone primus defecerat, eum saepius literis adhortaretur, vt se humano generi assertorem,ducémque accommodaret, quoniam Auguriis, & fatidicis carminibus signisicaretur, ex Hispania Imperatorem proditurum,non diu cunctatus, conditionem suscepit: cùm neces damnatorum à Nerone pro Tribunali, cum deploratione status temporum,militibus pronuntiasset. Aquibus cùm salutatus esset Imperator, Legatum se Senatus & Populi Romani professus est. Et vt ostenderet Senatorias se partes sequi, quosdam elegit ex primoribus,qui apud illum essent Senatus loco, legionésq;
&

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer