Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

135.

falsi adulterii mori iussa,vinculis restringitur,venae’q; eius per omnes artus exoluuntur.Et quia pressus pauore sanguis tardiùs labebatur, feruidi balnei vapore necatur.
    POPEA Sabina Titi Ollii filia, equiti Romano Crispino antè nupta, ex quo filium Crispinum genuerat, quem impuberem Nero occîdit, pellex & adultera Neronis.Post diuortium tamen Octauiae, vnicè dilectam in uxorem duxit Nero: quam cõuitiantem sibi ictu calcis occîdit,suscepta priùs ex ea filia Augusta.
Figure
Type: drawing

    CLAVDIA AVGVSTA ex Nerone & Popea Sabina nata, intra quartum mensem admodùm infans obiit.
    STATILIA MESSALINA Tauri bis consulis, ac triumphalis abneptis. Qua,vt potiretur Nero, Atticum Vectium Consulem virum eius,in ipso honore trucidauit,sibíque vxorem rapuit.
   Cùm in isto Nerone omnis Caesarum nobilis familia defecerit, operaepretium mihi videtur hoc loco, Genealogiam Caesarum arbore quadam subiungere: qua vno conspectu totum illud genus innotescat. Maior itaque scriptura consanguinitatem, Minor verò affinitatem significat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer