Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

133.

tum, & ab Equitibus inquiri, ferrum iugulo adegit, adiuuante trepidam manum impuro Eunucho Sporo, Anno aetatis XXXII . Imperii XIIII.eo ipso die,quo vxorem Octauiam interemerat. Mors eius tantum gaudii publicè praebuit,vt plebs pileata tota discurreret vrbe. Statura fuit penè iusta, corpore maculoso & foedo, sufflauo capillo, vultu pulchro magis,quã venusto,oculis caesiis, & hebetioribus,ceruice obesa,ventre proiecto,gracilimis cruribus,valetudine prospera.
   In huius Numismatis altera parte,Neronis triumphus talis repręsentatur: Currus, cui variae imagines mulierum cythara ludentium, & saltãtium quatuor equabus Hermaphroditis niueis trahitur. Currui Nero insidet ornatus pallio,coronatus corona olympica, cytharam manu tenens,de cuius collo pendet arcus, & pharetra. A dextro currus latere duo vexillares conspiciuntur, vexilla, quibus varia instrumenta Musica appendent,gestantes, cum inscriptione: APOLLINI INVICTO CAE. AVG . Infrà scriptum, S. C .
   De hoc triumpho Suetonius haec tradit: Reuersus è Graecia Neapolim, quòd in ea primùm artẽ protulerat,albis equis introiit, disiecta parte muri,vt mos hieronicarum est. Simili modo Antium, inde Albanum,inde Romam. Sed & Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, & in veste purpurea, distinctáque stellis aureis chlamyde,coronámque capite gerens olympicam,dextra manu Pythiam, praeeunte pompa caeterorum,cum titulis, vbi & quos,quo cantionum, quóue fabularum argumento vicisset: sequentibus currum ouantium ritu plausoribus,Augustianos,militésque se triumphi eius, clamãtibus.Dehinc diruto circi maximi arcu, per velabrum sorúmq; Palatium & Apollinẽ petiit. Incedenti passim victimae caesaesparso per vias identidem croco,ingestae’q; aues,ac lemnisci & bellaria. Sacras coronas in cubili circum lectos posuit. Item statuas suas citharoedico habitu: qua nota etiam numum percussit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer