Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

132.

tulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem aperuit & detexit, adeò, crepusculo pileatus vt obuios quosque verberaret, ac repugnantes vulneraret, cloacísque immergeret, tabernas effringeret & expilaret, ita vt saepe illi periculum mortis immineret. Comessationibus ita deditus, vt è medio die ad mediam noctem epulas protraheret. Inter coetus ganeorum, atq; scortorum nudus saltauit. Pueris abusus, & nuptis. Virgini Vestali Rubriae vim intulit. Sporum puerum Eunuchum, ornamentis muliebribus excultum, ad se deferri iussit, & pro vxore habuit. Doriphorum libertum in coniugem accepit, & maritum suum, cùm se mulierem effingeret, fecit. Agrippinã matrem incestauit. Per cuncta autem flagitia volutatus, nihil flagitii reliquit. Prodigalissimus & profusissimus tam donãdo, quàm aedificando, vt iam egens & exhaustus, ad rapinas animum intẽderet, sacrilegiísque templa Deorum spoliaret, ac tum animum ad crudelitatem conuertit. Britannicum secum coenantem praeparato veneno, è medio sustulit: matrem occidi iussit, eiúsque cadauer intrepidus aspexit, Lepidam amitam interfici curauit, eiúsque bona diripuit. Multos prętereà affinitate coniunctos crudelissimè interfecit. Senecam & Burrum praeceptores interemit, libertos, senes multos veneno sustulit, nobilissimum quenq; exitio destinauit, conatus Senatorium ordinem totum subuertere. Nec populo quidem ac moenibus patriae pepercit. Vrbem ipsam incendit, causatus aedificiorum deformitatem, & vicorum flexuras, durauítque incendium sex diebus, & noctibus septem, quod è turri Mecoenatiana prospiciens, Scenico habitu Troianum incendium decantauit. Cùm iam Gallię defecissent, duce Iulio Vindice, ac mox Hispaniae, Duce Galba, collapsus animo, cùm iam inter prandendum audisset Galbam salutatum Imperatorem ab exercitu, mensam subuertit,ac semimortuus humi cecidit, útque resipuit, veste decissa,actum de se pronuntiauit. Dehinc furibũdus in theatrum descendit, meditatus vniuersum senatum per conuiuia necare: desperatione tamen deterritus, expeditionem contra Gallos parauit. Variis interim angustiis & cogitationibus molestabatur, crudelisimíque somniis vexabatur. Venenum deinde ex aurea pixide sumẽs, fugam moliebatur, & dum se ab omnibus derelictum videret, amicorúmq; fores conclusae,nec quisquam repertus,qui eo rogante sibi ceruicem amputaret, praeceps procurrit, se Tiberi immersurus: sed à Phaonte quodam liberto auocatus. At vbi audiuit se hostem à Senatu iudica-
e tum,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer