Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

129.

quo libcros habuit Drusum & Claudiam.
    AFLIA PETINA ex Tuberonum familia nata, patre consulari, ob leues offensas à Claudio repudiata, suscepta tamen priùs ex ea Antonia.
Figure
Type: drawing

    VALERIA MESSALINA Barbati Messalę consobrini sui filia, ob impudicitiam famosissima Claudii vxor. Inter caetera vitia à C.Sylio Romanorum pulcherrimo nupta, nuptiísque Claudio in Hostiensi secessu, sacrificii gratia agente, celebratis, Narcissi liberti iussu, assidente matre lepida, à Tribuno transsixa cst, superstitibus liberis Octauia, & Britannico.
    IVLIA AGRIPPINA Claudii vxor, & ex fratre Germanico neptis. Huius illecebris blandissimis, ac oculo in amorem pell??ctus Claudius subornauit apud Senatum, vt se cogerent ad ducendam eam vxorem, & ad incestas celebrandas nuptias, cuius fraude posteà periit.
Figure
Type: drawing

    BRITANICVS , primò Germanicus dictus, patre Claudio, ma-
tre

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer