Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

126.

nitentiam religione conuersis. Censuram deinde intermissam reuocauit, eámq; gessit, in qua populi lasciuiã seueris edictis increpuit. Ius laboriosè dixit. Expeditionẽ in Britãniam sumpsit, quam cùm in deditionem recepisset, sexto demũ mense reuersus in Vrbẽ triumphum egit pretiosissimũ. Curam vrbis maximam habuit. Annona existente arctiore, ob assiduas sterilitates, commeatus hyberno tempore inuehendos cogitauit. Senatum suppleuit, famosos Senatu amouit, ob id PATER SENATVS dictus. Opera publica multa & magna extruxit. Aquam Claudiam Romam introduxit. Spectacula magnifica edidit. Ludos seculares fecit. Institutiones quasdam correxit, nouas sanxit: plerisq; indulgentissimus ac liberalissimus princeps. Tandem fraudè Agrippinae veneno periit, aetatis Anno LX II II . Imperii XIIII . Funeratus est solenni pompa Principum, & in Deorum numerum relatus. Vir, cuius forma dignitatem, autoritatémque prae se ferret, specie & canicie pulchra, corpore prolixo, nec exili, risu indecenti, spumante rictu, humentibus naribus, capite tremulo, ac valetudine semper graui. Conuitiis plus nimio deditus, vini cibíque appetentissimus, vsque adeò, vt saepe vomitu stomachum exonerare co geretur. Somni breuissimi, libidinis in foeminas profusissimae, aleae perquàm studiosus, natura saeuus sanguinariúsque, aliôqui timidus, & ad omnia pauidus.
    IN CLAVDII
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10044210: »Aureus of Claudius / Praetorian Camp (RIC 7)«

Numismatis altera parte est aedificium lapidibus quadratis rudibus, duos arcus subleuatos continens, superiore parte in templi figuram extructum. In cuius medio est statua Imperatoris hastile manu tenens. Ante eum signum militare, cui Aquila imposita. Ex vtraque statuae parte columnae Tympanum sustinent. Inscriptio in medio aedificii talis est: IMP. RECEPT . Aquae Claudiae introductum repraesentans.
    FVIT AVTEM Aquaeductus à Caligula inchoatus, sed à Clau dio magnificèex duobus fontibus coeruleo altero, ob colorem: altero Curtio in Vrbem inductus & perfectus. Opus omnium reliquorum Aquaeductuum lõgissimo interuallo splendidissimum. Omnes enim Romanos colles altitudine excedit. Vestigia eius in Auentino prope S. Priscam, & prope Naeuiam portam, quae nunc MAIORIS appellatur, in muro conspiciuntur, canales, scilicet, saxei tres, alter
d 2 alteri

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer