Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

124.

militibus ostenderet, amicis verò nudam. Ab hac medicamento amatorio potionatus credebatur, vt valetudinem neque corporis, neque animi integram habuisse feratur. Sed C.Caesare occiso, à Centurione Lupo gladio confossa est.
Figure
Type: drawing

    IVLIA DRVSILLA C. Caesaris ex Caesonia filia. Infantem per omnium Dearum templa C.Caesar circunferens, Mineruae gremio imposuit, alendámq; commendauit. Hanc omnino ex se genitam illo demonstrauit argumẽto, quòd feritatem paternam imitaretur, cùm ludentium puerorum oculos infestis vnguibus peteret. Parentibus interfectis, illa quoq; parieti est illisa: ac ita nefandissima to ta soboles, ac integra domus è medio sublata est.
    LIVIA nata ex Germanico, & priore Agrippina, cuius fraude necatum veneno virum fuisse scriptores tradunt. Ex ea Tiberius alternatus adulterio ferebatur. Ideò despectus ab Imperatore Tiberio, matérq; ipsa tormentis, supplicióque affecta.
Figure
Type: drawing

    NERO Germanici & Agrippinae filius, frater C.Caesaris. Hunc cum fratre Druso omnium criminationibus obnoxium reddidit, va-
d riáque
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer