Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

123.

Figure
Type: drawing

    IVNIA CLAVDILLA , quam & Tacitus Claudiam appellat, M.Syllani nobilissimi viri filia, ante initium principatus C. Caesari nupta, ex partu obiit.
    LIVIA HORESTILLA , C.Pisoni priùs nupta. Hanc C. Caesar è conuiuio abduxit, & manè gloriatus vxorem instar Romuli sibi esse repertam, inter paucos verò dies repudiatam biennio pòst relegauit, quòd repetisse prioris mariti Pisonis vsum medio tempore videbatur.
Figure
Type: drawing

    LOLLIA PAVLINA M. Lollii Caii filii Augusti rectoris filia, antè C.Memmio, qui consularem exercitum regebat, nupta, facta mentione auiae eius, vt quondam pulcherrimae, subitò prouincia euocata, ac C.Caesari coniuncta fuit:sed breui interdicto coitu cuiusquam in perpetuum, ab co dimissa.
    CAESONIA , neque forma insignis, neq; aetate integra, luxuriae perditae mulier, & ex alio trium filiarum mater. Hanc tanto ardore adamauit C. Caesar, vt pelta & galea armatam, iuxta se adequitãtem
milit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer