Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

122.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10044356: »As of Claudius (Germanicus / SC, RIC 106)«


Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025006: »Sestertius of Claudius (Agrippina Maior / SC, RIC 102)«


Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025167: »Denarius of Caligula / Germanicus (RIC 18)«
  · Census ID10051201: »Denarius of Caligula / Germanicus (RIC 12)«


    GERMANICVS Drusi & iunioris Antoniae filius, à Tiberio patruo iussu Augusti adoptatus, quinquennio quaesturam, post eam consulatum statim gessit. Missus ad exercitum in Germaniam, obitu Augusti nuntiato, vniuersas legiones Tiberium Imperatorem pertinacissimè recusantes, & sibi summam Reipub.deferentes, Imperium suscipere noluit. Consul iterum designatus, Armeniaeregem deuicit, Cappadociam in prouinciae formam redegit. Annum aetatis agens XXXIIII . diutino morbo Antiochiae, fraude Tiberii (vt opinio fuit) obiit. Vir omnibus virtutibus praeditus.
    AGRIPPINA , M. Agrippae & Iuliae filia, neptis Augusti Germanici vxor, ex quo nouem liberos sustulit: quorum duo infantes, tertius puer extinctus est. Caeteri superstites patri fuerunt. Tres filii Nero, Drusus, & C.Caesar. Filiae totidem, Agrippina, Drusilla, Liuia. Mortuo marito à Tiberio Pandateriam relegata est.
   Aliud Numisma Germanici addidi, propter diuersam inscriptionem. In cuius altera parte est currus triumphalis, cum inscriptione: GERMANICVS CAESAR .
c 4 IVNIA

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer