Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

121.

te, & verborum inuerecundia auxit, sape illud tragicum iactitans: ODERINT DVM METVANT . & illud, VTINAM POPVLVS ROMANVS VNICAM HABERET CERVICEM . optabátque caedem, famem, pestem, incendia, terrae etiam hiatum, vt sua tempora redderentur illustriora. Sta??uas illustrium virorum ad nihilum redegit: Homeri carmina comburere est conatus. Virgilium ignorantiae, T. Liuium loquacitatis accusauit: quos vnà cum Iurisconsultorum scriptis extirpare decreuit. Vetustissimis familiis sua insignia eripuit. Libidinis erat inexplebilis, ac luxuriae portentosae, vt neque masculis, neque foeminis parceret vllis. Omnibus honestis insidiabatur matronis, quas cùm maritis ad coenam vocatis vitiasser, palàm in conuiuiis omnibus dixit, earum has laudans, has vituperans. Cùm verò luxu & inutilibus sumptibus magnam auri vim consumpsisset, ad rapinam se conuertit, noua & inaudita exquirens vectigalia, testamenta diuitum irrita faciens, reósq; vna sententia quad aginta condemnans, turpes sic auctiones instituit. Vnicam fecit expeditionem in Germania, sed nihil bonum ac strenuum Imperatorem decens, fecit, molitus nefando consilio trucidare legiones, víxque à tam praecipiti cogitatione inhiberi potuit. In talem igitur feram & crudelembestiam, non hominem, conspirationes aliquae factae, detectae sunt. Tandem per Chaeream Cassium Tribunum, & Cornelium Sabinum XXX . vulneribus est confectus, Anno aetatis XXIX . Imperii III . cum X. Mensibus. Cadauer tumultuario rogo semiambustum, in hortis Lamianis, leui cespite obrutum: à sororibus tamen ab exilio redeuntibus concrematum. Vir fuit statura eminenti, pallido colore, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis, & crurum oculis & temporibus concauis, fronte lata & torua, capillo raro, ac circa verticem nullo, hirsutus caetera. vultum natura horridum ac tetrum, etiam ex industria efferebat, componens ad speculum in omnem terrorem, ac formidinem.
   In huius C. Caesaris Numismatis posteriore parte, Corona est exploratoria(quali in expeditione Germanica, deuictis hostibus, milites victoriae participes donauerat) ex lauro confecta, distincta Solis & Lunae syderúmque specie. In medio coronae sunt trophaea ex varii generis armis congesta, cum inscriptione, VICTORIA DE GERMANIS. S. P. Q. R .
GERMAN

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer