15.
Sadoletus Leoni Pontifici nuncupauit, ab illo tam honorisicè susceptum, vt nihil suprà, nimirum quia non ignoraret, magni faciundum esse opus eiusmodi tam laboriosum. Quòd si Sadoleti Libellus is tantum placuit, in quo numero hic sit habendus, Iconicis Imperatorum ditatus imaginibus, ac subdito vitae cuiusque compendio, ne ipse mihi suffenus sim, expendunto caeteri. Sed vt ad propositum redeam, cù Numos antiquos dispexissem, quorum vsus aliquis fuit, nec tamen suppeterent aliqua Imperatorum Simulacra, diplomata, & publicas tabulas ab ijs impetratas, &, quod fieri solet, eorum imaginibus cera fictis appensísq; visendas, consectatus sum & amicorum opera nactus, auctiore illa mea diligentia Libro. Rationes caeteras, quibus idem sum conatus, sciens praetereo: & quod id prolixius futurũ sit, & quod in hac re homines exercitati statim id agnituri sint: vnum hoc tacere non possum, nihil in Germania me fugisse, quod indag andum fuerit. Inde verò in Galliam discedens, Lugduni nobilem hominem, in ea ciuitate genitum Gulielmum Chaulium conueni, historiarum peritißimum, & tam rari Iudicij in explicandis auersis numorum Imaginibus, vt inter primos referatur, nec iniuria, tum propter insignem eius memoriam, tum propter exquisitum iudicium. In eius magnificentißimis aedibus (quod minimè put aui silentio tegendum esse) admirabilem numerum contuitus sum Numorum antiquorum omne genus: sed Augusti principis imagine percussos ducentos, aureos, aereos, argenteos, quorum auersam partem loco suo sum expositurus. Admirationi id quidem fuit nec sine caussa, maximè tamen ego sum admiratus industriam Quaestoris Ioannis Grolerij, nobilis hominis, qui Lutetiae viuit: eum Quaestorem Mediolanensem vocant multi, quòd dum ea ciuitas foret in ditione regis Galliarum, Quaestorem illic egerit. Hunc fama & celebritate nominis illustrem, multa supra caeteros euehunt. Primùm, quòd aureos, argenteos, aereos Numos, paruos, amplósq; infinitos congesserit, integerrimos & incorruptißimos, cum maximis quibusq; thesauris conferendos. Deinde, quòd ingenij bonitate, & doctrina hanc scientiam sit adeptus. Tertiò, quòd cùm omnibus sit charißimus, fortunis quibus affluit, in id potißimũ vtitur, vt aenea & marmorea signa & Numismata, quae antiqua sunt, vndique conquirat, omnibus hanc operam illi dantibus, & vltrò, quae hinc illinc eruere potuerunt comportantibus, Numorum, paruulorum praesertim, stupenda apud eum copia, vt interim bibliothecam taceam Graecis & Latinis libris ditißimam, aliásq; viri tanti dotes rarißimas, quas oratione complecti mihi non licet. Huius solius opes nondum excußi, quod vnum arbitror mihi restare. Eius verò facilitatem & humanitatem auxilio mihi fore spero,