Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

113.

est columna Corinthiaca, altitudine ianuae aequalis. Hae columnae Tympanum sustinent. In Tympano sunt exsculptae imagines paruae alicuius in solio sedentis, & aliorum flexis genibus precantium. Ex vtraq; Tympani parte ornamenti loco fructus varij generis exsculpti pendere videntur. Supra Tympanum cancelli, seu fenestrae duodecim spectantur. Supra fenestras Zophorus, in quo varia animalia saltantia exsculpta, positus. Ex qualibet parte templi quatuor aliae sunt columnae Corinthiacae strigatae altitudine ad Zophorũ pertingentes, circundantes quasi templum, quibus Zophorus & tectum templi incumbit. Supra Zophorum corona est, cui parui globi impositi. In superficie tecti caput cum pectore Iani quadrifrontis collocatum est, cum inscriptione: PAX ORBIS TERRARVM . Etinferius subscriptum: IMP. PERPET. S. C .
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10061966: »Dupondius of Nero / Temple of Janus (RIC 284)«
  · Census ID10056433: »As of Nero / Temple of Janus (RIC 306)«
  · Census ID10061317: »As of Nero / Temple of Janus (RIC 309)«
  · Census ID10061320: »As of Nero / Temple of Janus (RIC 310)«
  · Census ID10053305: »Sestertius of Nero / Temple (RIC 323)«
  · Census ID10061311: »As of Nero / Temple of Janus (RIC 347)«
  · Census ID10062025: »Sestertius of Nero / Temple of Janus (RIC 354)«
  · Census ID10061324: »As of Nero / Temple of Janus (RIC 367)«
  · Census ID10054977: »Sestertius of Nero / Temple of Janus (RIC 438)«

Haec figura templi planè dissimilis est illi, quae est in Numismate Neronis.
Figure
Type: drawing

    OCTAVIVS , Pater Augusti, ordinis Senatorii, re & aestimatione magna fuit. Macedoniae praefecturam summo cum honore administrauit. Nam fugitiuos Spartaci, & Catilinae manum Thurinum agrum tenentes in itinere deleuit, negotio sibi in Senatu extra ordinem dato. Prouinciae praefuit non minore iustitia, quàm fortitudine. Decedens Macedonia, ante, quàm consulatum peteret, repentina morte Nolae sublatus est, relictis liberis Octauia maiore ex Ancharina, & Accia Octauia minore, & Augusto quadrimo.
    ACCIA , M. Accij balbi Aricini, Senatoris clarissimi filia, Iuliae sororis C. Caesaris filia, mater Octauiani Augusti, post mortem Octauii nupsit Marcio Philippo consulari viro: primóq; consulatu Octauii obiit, superstitibus liberis, Octauia maiore, & minore, & Octauiano.
CLAVD

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer