109.
dò, quòd eius nauibus ad praelium vsus esset, nullas vnquam restituisset. Tertiò, quòd M. Lepidum collegam exautorasset, & priuatum fecisset, omnes legiones & prouincias haberet illi traditas. Postremò, quòd Caesar omnem fermè Italiam militibus suis diuisisset, & nihil reliqui militibus suis reliquisset. Quibus Caesar ita respõdit: Lepidum ideò ab imperio remouisse, quòd nimiùm ob eam rem insolescere visus erat. Quae bello acquisierit, se Antonio partem facturum, quando & ipse partem faciat sibi. Italiam militibus non esse dandam, cùm Parthiam & Mediam, quas Romanorum imperio adiunxerunt, vnà cum Imperatore suo praeclarissimè pugnantes, habeant. Antonius in Armenia erat, cùm haec renũtiata sunt ei, confestim tota mente se ad bellum ciuile conuertit. Collectis itaq; copijs, cùm Samum nauigans peruenisset, & aliquot dies commoratus in voluptatibus, Athenas venit. Caesar audita Antonii celeritate, magnitudinéq; copiarum, non satis ad bellum instructus, vehementer trepidauit. Sed vbi omnia satis parata Romae visa sunt, Antonius id Imperium deponere iubetur, & aduersus Cleopatram bellum decernitur. Inde cùm iam ad bellum vtrinq: coirent, Caesar priùs ad Antonium mittit, vt Italiam accederet, nec ampliùs tempus morando terat. Portus, ac litoris capessendi potestatem Italiae facturum pollicetur, tantúmq; à litore cum suis copiis recessurum, vt tutò ex suis nauibus descendere, & castrametari possit. Antonius contrà iactabundus, Caesarem in singulare certamen prouocat, quod si refugiat, placere omnibus copiis, vt olim Pompeius & Caesar in Pharsalia dimicare. Ad Actium igitur, vbi Antonius naues habebat, Caesar peruenit. Classis Antonii multis vndiq; difficultatibus circumuenta, multis’q; carere visa, Antonium ad pedestre praelium ineundum hortatur. Sed vicit Cleopatrae voluntas, vt mari pugnaretur, ad fugam respicientis, non anxiè laborantis, qua ratione Antonius vinceret, sed qua ipsa rebus perditis, tutissimè euadere possit. Commissa est naualis pugna, in qua classis Antonii pro fligata, partim’q; capta est. Pedestres copiae victori se vltrò dedidêre. Antonius cum Cleopatra, fuga salutẽ quaesiuit, ac primò in Lybiam, deinde Alexandriam peruenit. Caesar interea ab Agrippa, qui Romae erat, reuocatus, in Italiam rediit. Belli dilatio facta est. Transacta hyeme in Aegyptum contendit, exercitum Alexandriam adducit. Antonius vrbe egressus, praeclara facinora rei militaris ostentans, equites Caesaris in fugam vertit. Postridie Antonius cum suis militibus