14.
credidi prius quàm liber praelo subijciatur, eum non tantùm perspicaci ludicio, saepius atq; saepius examinare, vel etiã amicos iudices adhibere, scriptorũ vt conster ratio, quae aduersus improborũ calumnias tueri nomen nostrum poßit, ne cùm is peruenerit in doctorũ manus, reprehensionibus eorum castigatos nos esse pudeat, cùm aliôqui mitiùs ijdem nobiscum agant, si sedulò nauatam à nobis operam fuisse cognouerint, vt nihil relinqueretur, quod summa diligentia nostra effici posset. Vt ergo quàm plurimae numorum species in hoc libro spectarentur, vndecunque licitum est., incredibili cura illos ego coaceruaui, & conquisiui è diuersißimis locis, partim pretio, partim amicorum liberalit ate, partim alijs quibusdam occasionibus, infinito labore, & varijs modis id consecutus, quod venabar, & in Italia, & alijs extra Italiam regionibus Romae, Neapoli, Venetijs, quidquid eximium foret perscrutatus. In ijs autem clarißimis ciuitatibus, cùm nihil non, cuius habendi copia fuit, nactus essem, aliò proficisci visum est, tum vt externorum mores, & locorum, in quibus habitant, situs explorarem: tum vt augendo libro meo raros Numos adipiscerer. In Germaniam ergo transij, vbi cùm aliquandiu restitissem, magno commodo meo, quod optabam, contigit, Numorum haud minus excellentium, quàm quos Italia suggesserat, licet pauciores ij fuerint, facultas, & praesertim Augustae Vindelicorum, vbi aureorum & argenteorum copiam tantam conspexi, maximè in aedibus amplißimi domini mei, cui hanc Epitomen consecraui, vt fidem omnem tantus numerus excedat: Praetereà, bibliothecam instructißimam Latinis, Graecis’q; voluminibus, & alijs multis exemplaribus, quae nondum in lucem prodierunt, maxima pecunia redemptis. Augetur haec quotidie & libris omnifariam conductis, quos (licet innumeros) nisi taediosum lectoribus fore putarem, velut Indice quodam nominare velim, ac perstringere, & doctorum Operibus, quae ij certatim vndiq; Domino bibliothecae offerunt, perspectam & famosam eius amplitudinem celebrantes, ac gloriosißimi viri dignitate sese protegentes, maximis ab eo beneficijs acceptis. Illi namque iudicium singulare à Natura tributum est, à fortuna diuitiae concessae sunt vberrimae, quibus adiumentis, haud mirum est, si tantum famae ac nominis per vniuersas orbis partes sibi comparauerit. Eius benignitate tantisper, dum in Germania vixi, quidquid expetebam, liberaliter & comiter suppeditatum est, vt maximam ingrati animi notam mihi prorsus inuram, si hunc laborem meum illo dignum, alioqui nunquam id facturus, patrono meo non dedicem. Nam exiguus mole quamuis hic Liber sit, plenus est tamen imaginibus virorum Illustrium, nec angustior, nec minoris aestimandus eo, quem