131.
cibus verò coniunguntur, impensa profecto ingens & vix credibilis, mirabiléque quomodo in illa gurgitum altitudine, támque praecipiti fluuio singulae columnae extrui valuerunt, tantarúmque molium fundamenta stabiliri. Sed & vada limosa erant, neque amnis aliò auerti poterat. Tot igitur ac tantis triumphis auctus Traianus magnísque & perpetua gloria & memoria dignis facinoribus peractis, tandem grauiore morbo oppressus membrorum ita stupore resolutorum vt pars corporis defecta sensu maneret intercute aqua repletus apud Selinuntem Ciliciae vrbem, quae deinde Traianopolis cognominata est, delatus ibi statim extinctus est, cùm imperasset annos vndeuiginti, menses sex, & dies quindecim, & haec quidem omnia de Traiani vita & gestis Dion, quae quàmbreuiter fieri potuit à nobis sunt relata. Nam quis in tanti principis Honorem haec siluisset? cum Romana Respublica huic parem nunquàm habuerit, quin cum bonitatem alicuius laudare volumus, bonitatem Traiani ei attribuimus, quòd & acclamationes principibus exhibitae declarant, Cùm Augusti felicitatem, bonitatem Traiani his adprecarentur. Sed haec iam de Traiano dicta sint satis, ad eiúsque numisma pertinentia. quod autem sit in numo Trib. pot. & Cos. v. quid esset potestas Tribunitia, & qualis & an imperatoribus conueniret, idémque de Consulibus, quae & qualis eorum esset potestas, vide plenè apud Alexandrum ab Alex. lib. Genial. dierum. v. cap. ij. vbi de Tribunis, & lib. 3. cap. iij. vbi de Consulum potestate. De potestate autem pontificum & de eorum officio, & quot Romae fuerint videto eundem Alex. ab Alex. lib. Genial. dierum. ij. cap. viij. ne ego hîc plura congeram.