Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

130.

tum appetens. non tam quòd eo in aliquod crimen prolaberetur, in augenda re familiari moderatus, belli studiosus, vt acceptas clades emendaret: in gerendis bellis plurimum pecuniae impendebat: non minore tamen liberalitate & impensa segnius, ac animo ornamenta est amplexus. Generosa in eo canities, & oris maiestas principem prodidit, & quis foret in ementito habitu facilè ostendebat. Bella autem, quae gessit Traianus haec fuerunt, Expeditionem, in Dacos parans, tandem eos subegit, Decebalo eorum Rege deuicto, qui deductus ad Traianum illum humi procumbens suppliciter adorauit. Ingressúsque tunc Romam Traianus, ex eo Dacicus appellari coepit. Parthos inuasit, quos & postremò superauit, Ctesiphonte recepta, imperatoris Parthici tunc cognomen, quod ante ei tributum fuerat. Cum Hisibi & Ecbatauis esset potitus, senatus confirmauit, trans Tygritanas prouincias debellauit imperióque addidit. Armeniam atque Arabiam peruastauit, vsque ad oceanum progressus, cognita maris natura, nauésque conspicatus, Vtinam (inquit) iuuenis essem, profectò in fines Indorum penetrarem. Nomina praeterea victarum à se gentium Senatui nuntiauit, quarum numerus tantus erat, vt vix recenseri, aut nominari possent. Alexandro autem, cuius aemulatione Rubrum mare ac oceanum nauigauerat, in ea domo parentauit, in qua expirasse ferebatur. Triumphalis arcus, praeter alia multa, quae in honorem Traiani & decreta, & facta fuerant, in illius foro substructus est, qui tamen hodie non extat. Illud autem in honorem Traiani in primis senatus decreuit vt OPTIMVS appellaretur. & quidem nihil eum magis quàm cognomen OPTIMI iuuit, vt pote moribus & mansuetudinis eius maximè conueniens. Nam reliqua bellis, & armis facilius attribuas. Illud dignum scitu hîc non praetermittam quod Dion retulit, cùm Parthorum & Armeniorum fines ingressus fuisset Traianus, regionis Satrapae ipsíque mox reges cum muneribus ei occurerunt, equmq́ue duxêre ita edoctum, vt regem adoraret. Nam pedes anteriores in morem supplicantis flectebat capútque pedibus, qui proximus esset subijciebat. Hunc equum locatum in medio atrij Traiani, cùm imitari se velle dixisset Constans, Constantini filius, Regalis Ormisda ei respondit, Stabulum prius tale condas. Huius autem equi imaginem in ipsius Traiani numismatis signatam se vidisse refert Marlianus in Topographia Romae lib. v. cap. j. cum hac inscriptione, S. P. Q. R. OPTIMO PRINCIPI. Illud etiam admirandum, refert Dion, Traianum lapideum pontem in Istro fecisse, opus sanè memorabile: &, vt inquit idem Dion, cui caetera illius opera vix adaequare possis. xx. stant ex quadrato lapide pilae: quarum altitudo C. & L. pedum, praeter fundamenta habetur. latitudo lx. pedes continet: distant inter se clxx. pedibus. forni-
M 2 cibus


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer