Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

129.

XVIIII. IMP. XI. COS. VII. P. P. PROVIDENTISSIMO PRINCIPI. S. P. Q. R. QVOD ADCESSVM ITALIAE HOC ETIAM ADDITO EX PECVNIA SVA PORTVM TVTIOREM NAVIGANTIBVS REDDIDERIT.
   A latere autem dextro suprascripti arcus, hae notae leguntur, PLOTINAE AVG. CONIVGI. AVG. à sinistro autem latere hae notae sunt scriptae, DIVAE MARCIANAE, AVG. SORORI AVG. hic alias inscriptiones ipsius Traiani, & Romae, & alibi à me lectas, non est quod in praesentia subscribam, cùm res supra scriptae satis ad numisma faciant. Nunc eum antiquis scriptoribus & Nomisma nostrum & illud marmor conferamus. M. Vlpium Traianum Cocceius Nerua (vt inquit Dion) dum senectam suam contemni videret, adoptauit: móxque in curia Caesarem disignauit, ad quem Imperij iura, atque insignia (praeerat enim tunc Germaniae) hoc versu misit,
Telis Phoebe tuis lachrymas vlciscere nostras.

   Ita Traianus adoptatus à Nerua, deinde Imper. factus est. Neq; eo deterritus (vt idem inquit Dion) est Nerua, [?] Traianus genere Hispanus, aut ex Italia oriundus non esset: quódq; ante eum peregrinus, & alienigena Romanum Imperium non tenuisset: virtutem hominis, non genus, aut patriam spectari oportere existimauit. Traianus cùm imperare coepit (vt refert Dion) secundum & quadragesimum annum agebat. in qua aetate ita ei omnia suppetebant: vt neque per iuuentutem quicquam stulte, aut temere aggrederetur: neque item per senectutem languescente corpore, segnis ac timidus à magnis rebus retardaretur. Nullus in eo liuor, nulla malignitas, neminem omnino perdere studuit, contrà verò bonos, & studiosos viros, honoribus & dignitate auxit, Delatoribus operam non dabat: irae ita moderabatur vt nunquam ab ea vinceretur, ab aliena pecunia & iniustis caedibus abstinuit. Amari & obseruari, quàm timeri malebat, cum populo benignus, & mansuetus. Senatum iucundè & honorificè appellabat, dilectus & charus ciuibus, portus & aedes publicas aedificari curauit, vias item muniuit, in quibus faciendis fortunas aut sanguinem alicuius nunquam absumpsit. Natura magnificus, & gloriae appetens erat, Circum collapsum ampliorem atque elegantiorem restituit. quòd ideo se fecisse inscripsit, vt populum Romanum capere posset. cum amicis & familiaribus venationes, conuiuia, seria, iocos frequenter exercebat, eloquentiae, & diligentis alicuius eruditionis expers fuit: munera tum facundi & non indocti hominis pulcherrimè obibat. nihílque omnino erat, quod optimè non exerceret. vini aliquan-
tum


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer