Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

128.

    SENATVS POPVLVSQVE ROMANVS. IMP. CAESARI. DIVI NERVAE. F. NERVAE. TRAIANO. AVG. GERM. DACICO. PONTIF. MAX. TRIB. POT. XVII. IMP. VI. COS. VI. P. P. AD DECLARANDVM. QVANTAE. ALTITVDINIS. MONS. ET LOCVS. TANTIS OPERIBVS SIT EGESTVS. & hic quidem titulus, cui columnae ex altera parte sunt fulmina sculpta sicuti visitur etiam in Nomismatibus Augusti Patris, & NERONIS. refert Philander Gulielmus vir doctiss. interpres Vitruuij lib. iiij. se nusquam in antiquorum monimentis vidisse in ima corona sculpta fulmina, cùm tamen eo libro praecipiat Vitruuius, scalpenda in ima corona fulmina. Sed hoc loco libet aliam marmoris antiqui inscriptionem, quae ad numisma nostrum facit, subdere. quae iuxta templum Pantheon ad viam publicam ità legitur.
    IMP. CAESARI DIVI NERVAE F. NERVAE TRAIANO AVG. GERMANICO DACICO PONTIFICI MAXIMO TRIBVNIC. POT. VIII. IMP. IIII. COS. V. P. P. TRIBVS XXXV. QVOD LIBERALITATE OPTIMI PRINCIPIS COMMODA EORṼ ETIAM LOCORVM ADIECTIONE AMPLIATA SINT.
   In portu Anconitano à Traiano restituto, eximíjsque marmoribus decorato gradibus etiam ibi constructis marmoreis, vt facilis esset descensus ad aquam, vtque ferri onera mercium ad naues possent, & inde referri addito etiam pulcherrimo Triumphali arcu ad ornamentum Anconitani portus haec inscriptio, quam idem Traianus poni curauerat, adhuc legitur. in qua septies illum consulem fuisse satis pater, ideo in meo Nomismate nullum esse errorem crediderim ex superiore citato marmore.
    IMP. CAES. DIVI NERVAE. F. NERVAE TRAIANO OPTIMO AVG. GERMANIC. DACICO PONT. MAX. TR. POT.
M XVIIII


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer