Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

124.

Impositum, saxis latè candentibus. Anxur.

   Iouis autem imberbis statuam in Olympia fuisse refert Pausanias in Eliacis lib. v. Sed & barbatum Iouem nominat Iuuenal. satyra vj.
Aut aliqua extiterant, & sub Ioue, sed Ioue nondum Barbato.

   Quo carmine videtur fuisse prius imberbem, deinde euasisse barbatũ succedente aetate ferrea. Sed illud hoc in nummo animaduertendũ est, prostratam Iouis statuam esse, cùm stantes statuas Ioui caeterísque caelitibus quàm excelsissimas fieri prae cipiat Vitruuius lib. 4. cap. viij. caeteris verò vt Vestae, Terrae, Maríque humiles tanquã Dijs terrestribus. Hinc illud est, quòd in Pantheo Agrippae templo fuisse refert Plinius Herculem humi stratum, ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificarent victima, & Mineruam ex ebore, opus Phidiae. Sed hoc in nummo fortasse fluminis prostrata statua est. Nam sic Romae vidimus in hortis pontificum Nilum, & in Capitolio Tyberim humana forma prostrata simulachra, quae vrnam habent subtus in similitudinem aquas euomentem. Sic enim mos veterum fuit vrnas addere fluminibus. & in hoc certè nummo vrna adparet, quae fluminibus indi solet. sic Dinocrates Architectus (vt refert idem Vitiuuius lib. 2. cap. j. Alexandro Regi) Athon montem in virilis statuae figuram formauit, cuius manu laeua designauit ciuitatis amplissimae moenia, dextra pateram seu vrnam, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, vt inde in mare profunderetur. Sed quia suprà incidi in mentionem de Phaebi & Bacchi iuuenture, libet in studiosorum gratiam quid significet alligoricôs, hoc loco exponere, vt & Alciati nostri viri vndecunque doctissimi carmen in Emblematis exponatur. Phaebus igitur & Bacchus semper indiuidui fratres sunt, ambo idem ferè sunt, Phaebus quidem est ipsa Sphaerae illius anima. Sphaera verò Bacchus, imò & Phaebus est totus ipse Sphaerae circus, Bacchus autem est flammeus ille, in hoc circo circulus, imò verò Phaebus est almum in hoc flammeo globo lumen. Bacchus autem existit ibidem salutaris ex lumine calor, semper ergo fratres comitésque sunt, ferè semper alter & idẽ. Quid verò? Si Sol in vere quidẽ Phaebus est, cantu suo tunc auium cantus excitans, cythera rursum tẽpora temperans, in Autumno verò Sol idem author vini Bacchus existit. Tria vobis ad seruandam iuuentutem pater ille liber, qui amat colles Bacchus affert. Hos quidem apricos primùm colles, in his autem collibus suauissimum praecipuè vinum, perpetuam in vino securitatem. Tria quoque Phaebus Bacchi frater pari benignitate largitur. Diurnum primo lumen, sub fomento luminis: herbas suauiter redolentes ad luminis huius vmbram cytheram, cantúmque perennem. his ergo pensis potissimum, his staminibus Clotho nobis iam non parca longa vitae fila producet, & haec quidem omnia doctiss. Platonicúsque philosophus Marsilius Ficinus in lib. de vita longa, cap. xix. qui etiam suprascriptos à me Tibulli versiculos refert. ad quae omnia allusit ter maximus Alciatus in libello emblema-
tum


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer